Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 664
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim plenius &praestantius est, quam locus ille apud Horatium sib 1. Satyr. 9: ubi gatruli hominis &molesti mores describit? Nam ad generales hominum classes etiam pertinent homines ratione virtutum &vitiorum considerati, ut: superbi, avari, libe25 rales, magnifici, ostentatores, inepte seduli, assentatores, cavillatores &c. *De quibus multa Theophrastus in suis Characteribus, cujus liber una cum doctissimi Casauboni Commentario magno colligendi onere nos sublevabit, si, quae in autore &commentatore habentur, in suos locos redigantur. Sumamus e. g. è Comoediis Terentii illam, quae Adelphi inscribitur, &educamus è quibusdam ejus scenis axiomata, tum ad affectus, tum ad mores spectantia, unde methodus &usus horum Excerptorum patebit. Act. 1. Scen. 1. introducitur Micio senex: Statim in primis versibus elucet affectus ille, quam στοργὴν Graeci dicunt, parentum scilicet in liberos; ideoque inter characteres hujus affectus referendum est axioma: Vthemens &acerba parentum solicitudo est de liberorum salute. Si ad codicem Morum referre velis, referre poteris ad parentum titulum. Ex vers. 5. hoc educas axioma: Multum ducriminis est inter suspiciones uxoris Zelotypae de absente marito, &cogitationes parentum de absentibus liberis: hi enim pericula &res adversas; illi gaudia &voluptates absentium sibi imaginantur. Referri potest in codice affectuum, ad titulum στοργῆς; in codice Morum ad titulum, Liberi &Parentes, Uxor &Maritus. Potest etram in codice Affectuum referri ad titulum Zelotypias. Ad versum 10. notandum est hoc axioma in codice Morum sub titulo Senum! Senes sunt in minimis rebus anxii &προφοβη. τικοὶ. In codice Affectuum potest etiam referri ad titulum Amoris. E vers. 14. referatur ad titulum στοργῆς in codice Affectuum, &quidem ad illum titulum: Erga quos? Liberi &quicunque in cura sunt aliorum, chariores sunt parentibus &cumtoribus, quam ipsi sunt sibi. E vers. 16. seqqe ad codicem Morum sub titulo Fratium referatur: Magnae saepè inter fratres naturae, ingeniorum, voluptatum, morum &studiorum est dusimilitudo, ut fratres illi Micio &Demea; de quibus Cic. in Catonè &Horat. lib. 2. Epist. ult. Ex V. 17. ad codicem Morum referatur titulus Urbani &Rustici: Vita urbana clementes &placidos facit, rustica duros &incultos. Ex v. 19. ad titulum Parsimonia referatur: Parce vivere &laborare virtutis est; sed si id semper fiat, rrprehensione non caret. E v. 24. ad cod. Mor. sub tit. Parentes: Ut amentur à filiis parentes, amabiles sunto. Ex v. 25. ad eundem titulum referatur: Parentes filiis dent necessaria, quod est liberalitatis: praetermittant delicta colerabilia, quod est lenitatis. Ex V. 7. ad tit. Filiorum referatur: Filii liberaliter educati candorem &animum apertum habent; dura educatio fraudulentos &simulatores facit, Exv. 28. ad eundem titulum referatur: Liberi, qui patrem fallere audent, alios tanto magis fallent. Ex V. 30.