Latin
DE EXCERPTIS ORATORIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 665
Unproofread scanNot analysed yet
ad eundem titulum referatur: Pudore &liberalitate rectius tenentur liberi, quam metu. Ex v. 33. ad eund. tit. Filiorum delicta imputantur parentibus, ut quae ex mala educatione orta. Exv. 35. 36. notetur character parentum indulgentium, qui quaevis delicta filiorum quodam colore excusant. Ex v. 37. notetur hic character hominis commodi: Hominis commodi &elegantis est, non pertinaciter defendere sententiam. Ex v. 8. notetur hic character imperantium: In imperiis, quae amicitia adjunguntur, potest esse gravis &laudabilis disciplina. Ex v. 39. ad eundem titulum Imperantium referatur: Nulla violenta imperia diuturna. Ex v. 40. ad titulum Metus in codice Affectuum referatua, &quidem ad tit. Qui? Qui malo coactus officium facit, in metu est, &dum in metu est, bonus est; ubi metus cessat, ad ingenium redit. Nam ut Mimus ait: Malus, ubi bonum se simulat, est pessimus; &licet vi cogatur, tamen omnia simulate &fraudulenter agit. Ex v. 43. ad affectum amoris &benevolentiae, sub tit. Qui? referri potest: Quos benevolentia nobis adjungimus, ultro &ex animo parent. Ex v. 47. notetur character dominorum &patrum: Domini per metum servos in obsequio retinent; Parentes per amorem &gratiam. Ex v. 51 Notetur ad Cod. morum character hominum morosorum: Morost semper ad jurgia proni sunt, ut Demea Terentianus. Ad titulum Liberorum referatur: Liberi non emendantur jurgiis &verberibus. Haec igitur ad exemplum sint, si quis è reliquis similia colligere velit, ac possunt eorum colligi infinita* Nam Comoedia, Satyra. Historia, perpetuum quasi 27 theatrum exhibent actionum in vita civili. Historia recenset res verè gestas; Comoedia argumentum vel verum, vel fictum, velut rem gestam in theatrum producit: Satyra malas hominum actiones, quae adversus bonos mores institutae sunt, quasi per ludum jocumque reprehendit. In his plus latet characteris virtutum, vitiorum, officiorum, quàm in omnibus Philosophiae Moralis praeceptis. Omnis ex his ars noscendi homines, cum iis conversandi, exsculpitur, quam cum praesupponat Orator (Scire enim debet ille, cum quibus sibi agendum) longè felicius pleniusque, quam è Chrysippo &Crantore, sibi philosophiam practicam formabit. *Quod cum probe nosset Vir summi judicii &πολιτικώτατος Grotius. 38 Terentii fabulas legens, cum eam ob causam reprehenderetur ab aliquo, quasi rem se indignam faceret, respondit illi: Alia legimus in his pueri, alia viri. *Ipse 29 Lutherus noster, ut refert in praefatione libelli de Synonymia Terentii Basilius Faher, tanta voluptate Terentii fabulas evolvit, ut à negotiis vacuus duorum mensium spatio bis percurrerit integrum exemplar, atque in ejus lectione deprehensus dixit: perspicere se demum familiari Terentii lectione, quid artificii in eo autore inesset. *Ne fabulas quidem ipsas hic excipimus, estque eo in genere Phaedrizo