Latin
668
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 668
Unproofread scanNot analysed yet
Quà in re viam praeivit Melchior Junius in Scholis Rhetoricis de conficiendis epistolis; qui libet magni ad epistolas contexendas usus est. Si enim e. g. Consolatoriam scripturus es, invenies illic omnia argumenta, quae in hoc genere usurpari possunt, collecta; notatis semper locis, ubi illa in Ciceronis Epistolis occurrunt. Ita scripturus epistolam, &simili argumento usurus ex tot Enthymematum exemplis, unum idemque sensu exprimentibus, facilè imitationis beneficio tua quodammodo omnia propones, amputando, ampliando, condensando, prout commodum tibi videbitur. Atque ita primum ego informari juvenes in epistolicis exer41citiis velim, ubi prima Rhetorices tirocinia posuere. *Neque ex solo Cicerone talia Collectanea institui possunt, sed ex aliis etiam scriptoribus, tum veteribus, tum recentioribus, tam Latinis quam Exoticis. Nam &in Gallica &Italica lingua sunt Autores, omnibus ad eloquentiam deliciis instructi: &in his Collectaneis non tantum ad verba, sed &ad sensus respicimus. Materialibus Collectaneis subjicienda sunt Formalia. Sub istis autem compertinet: quod praecipuum pene in epiprehendo omne illud, quod ad formulas stola est, adeo ut interdum solae formulae literas absolvant, si sint Salutatoriae, neque in certo aliquo genere versentur. Et illae quidem formulae vel ad nexum partium inEpistolis referendae, ut sunt formulae Exordiendi, Connectendi, Transeundi ab argumento ad argumentum, &similes vel habent in se argumentâ Ethica &Pathetica, quibus praecipua illa &Logica argumenta quasi investire soEorum Collectaneorum rationem accuratam instituit Starckius in Thelemus. sauro suo Epistolarum; ubi omne illud, quod ad formulas pertinet, sub certis suis titulis generalibus &specialibus repositum est. Quibus etiam aliqui tituli addi possunt, qui forte in epistolis occurrunt, sed pauci illi erunt: nam satis uberem 43 ille apparatum suppeditavit. Formulas tamen longe plures vel solus Cicero suppeditabit: nam multas Starckius praetervidit. E recentioribus scriptoribus, qui castam satis latinitatem servant, ut Manutio, Paleario, Bunello, Bruto, Balzaco, aliis44que autoribus, etiam Gallicis, longè plura colligi possunt. *Possunt &addi, quae Rupertus in Mercurio suo Epistolari è Scaligero, Casaubono, Wowerio aliisque collegit, etsi illa non sunt cum prioribus comparanda: Nitidior enim in illis dictio Latina est. Quanquam &hîc non tam semper ad dictionem, quam ad sensus &argumenta respicere solemus. Verum cum illae epistolae pleraeque sint familiares, ac dictione utantur facetâ, acuta, qua delectantur inprimis eruditi, 45 cum judicio formulis illis uti quis debet. *Collegit &Erasmus Roterodamus in libro de ratione scribendarum epistolarum sub singulis generibus quasdam sylvas, ut vocat, formularum &exemplorum; sed pauca, &sine ordine, nec memo46 ratis autoribus. *Henr. Stephani in Dissertatione de variis generibus Epistolarum Ciceronis, σοnis; quaedam eliam de formulis cujuslibet generis notavit; sed, ut mos fert ejus, confusa sunt omnia. Legitamen possunt, quae affert.