Latin
669
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 669
Unproofread scanNot analysed yet
Σύγκρισιν enim quandam instituit inter formulas Ciceronis, &Ciceronianas cum Ovidianis confert, e. g. in argumento consolatorio ex libris Tristium. *Clarkii Formulae epistolares parum honae frugis habent, acimultae illarum nescio quibus è lacunis haustae. Atque haec de Excerptis Oraturiis dicta sunto. *Vellem exirent tandem in pablicum, quae Schraderus, L. P. Titius, &Schonslederus promiserunt de Excerptis rerum! Ita plenior luculentiorque illi rei cura impendi posset, &oratoria etiam Excerpta lucem hinc aliquam acciperent. Schraderianus liber de Eiccerptis editioni, ut andio, paratus est. Titii postuma promisit Patre dignus filius Fridericus Daniel Titius. De Schonsledero vix quicquam sperandum existimo. CAP. X.