Latin
71.1 to 71.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 71.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Instructissima, sine dubio, omnis generis Manuscriptis Bibliotheca Vati 55 cana est, praesertim postquam Heidelbergensis Bibliothecae spolia accesserunt. (Si ulla unquam accesserunt; sunt enim, qui de eo dubitant: neque ipse etiam Joseph. Scaliger magnificè adeo de illâ sentit.) Aprosius Vaticanae Bibliothecae &Barbarinae MSta consignavit, teste Gregor. Let. Ital. regn. part. 4. p. 399, *Huic Vindobonensis subjungi debet, praesertim postquam Budensis Biblio-56 thecae reliquiae in illam collatae. Vixisset Lambecius, illius Bibliothecae MSta in publicam lucem protulisset. *In Hispanicis Bibliothecis multa supersunt 57 MSta; sed ut Dracones opibus suis incubant, neque tamen iis uti vel possunt vel volunt. Incendio Bibliothecae Scorialensis plurima, ut puto, perierunt. *De Angliae Bibliothecis Georg. Richterus in Epistolâ ad Arnoldum scribit: 58 Novi &expertus sum ipse, quales &quantos viros in re literariâ, quales Bibliothecas. qualia Manuscripta natio ista habeat. *Christophorus vero Arnoldi ita ad Rich59 ter. (in Epistolis Richterianis p. 485.) scribit: In Academia Cantabrigiensi Abr. Whelocus Arab. atque Anglo-Saxon. linguae Professor &Bibliothecarius publicus codices Manuscriptos cumprimis Graecos, perlubenter mihi impertit, ex eadem Bibliothecâ publicâ aliquot Episcoporum Bibliothecis mirificè aucta. Hujus commendatione gratiam adeptus sum inspiciendi illustres in domo Petri, Collegio Reginae, &Collegio Joannitico, Bibliothecas, thesauris Manuscriptorum refertissimas. Obstupui in Johanniticâ, cum mihi magnam sacrorum librorum Graeco-barbarorum copiam ostenderent, à benefactore quodam Anonymo suasione Richardi Sybhes S. Theol. Profefforis &hujus Collegii quondam Socii Senioris A. D. 1628. dono oblatorum. Hic etiam libros Chinenses videre licet imaginibus historicisque lineamentis pulchrè distinctos; item Maimonidis Sophone Torab Voll. quatuor Venetiis in chartâ coeruleâ impressis, ubi plurimas inspexi περικοπὰς nefariâ recutitorum manu leviter deletas. In Bibliothecâ publicâ ipsius Academiae Lexicon est Syro-Arabicum Manuscriptum Bar Bahlull. Omnia hoc in opere Syriaco charactere descripta sunt: nisi quod minoribus Arabica, majoribus verò Syriaca. Celebris ille apud Anglos Philologus sacer Bedovellus eidem Bibliothecae Lexici Arabici volumina septem conscripta manu suâ una cum Typographiâ Arabicâ legavit.