Latin
71.5 to 71.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 71.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In Oxoniensi Bibliotheca multa haberi Manuscripta Jamesii Catalogus testatur. *Gallicae 60 Bibliothecae, Regiae, privatae, Manuscriptis variis plenissimae, de quibus Ludovicus Jacobi legi potest. *Bibliothecae Thuanae MStos codices antiquiores, 61 recentiores, quorum non exiguus numerus est, qui vol cum publicis nonnullis Bibliothecis certet, Josephus de Quesnel ab impressis separatos edidit. *Italicarum, publicarum, privatarum Bibliothecarum Manuscripta To-62 masinus, pauca tamen è vasto numero, in publicum protraxit; qui tamen indices, ut novi, multum illis profuere, qui in Italiâ manuscriptos codices indagarunt, ac feliciter isto indicio è privatis Bibliothecis sibi compararunt. Jacob. Gaddius in libro suo de scriptoribus passim citat Manuscripta critica &poëtica, quae in Italicis Bibliothecis habentur. Vide &Gregor. Let. Ital. regnante vart. 3. l. 4. p. 346. p. 383. De Augustanae Bibliothecae Manuscriptis supra vidimus. Norimbergensem Bibliothecam Joannes Saubertus ob Manuscripta, quae recenset, laudat, &cum ipsis Italicis contendit, peculiaribus de illa scriptis orationibus. Leidensis Bibliothecae Manuscripta etiam Catalogo illius Bibliothecae notata sunt. Sunt &in Gottorpiensi nostrâ Libri MSti, praecipuè Orientales &Arabici, quibus se adjutos tum Cl. Salmasius tum Bochartus profitentur. Eorum mentionem, ut puto, etiam Huetus facit in lepidissimo illo carmine, quo Iter Svecicum describit. *Sunt praeterea in illis, quantum nunc schedae mihi meae suggerunt: Plinii Historia Naturalis, quo usus Salmasius: Corpus Juris Civilis: Hippocratis opera Graecè. Vegetius de re militari.