Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 756
Unproofread scanNot analysed yet
Pantothecae singularis Machina ad colligendum &excerpendum inventae descriptio è Bodini Dialogo inedito de abditis rerum sublimium arcanis. 53. Xcerpta disciplinarum non possunt commodius institui, quam secundum disciplinarum ordinem, quanquam &promiscuus placere possit, si indice accurato labor inquirendi sublevetur. Sed tamen ordo iste eò proderit, ut connexa se simul oculis sistant. Excerpta illa magno usui esse possunt in disciplinis ipsis. *Et quidem, quod ad Physicam attinet, secundum duplicem partem generalem &specialem instituenda illa excerpta sunt. In parte generali colligantur sub suis titulis Philosophorum placita §arum diversae sententiae circa principia. Deinde subjiciantur quae sunt apud omnes disputata in utramque partem, è quibusvis Philosophis tam Graecis quam Latinis, veteribus &recentioribus. In parte speciali diffusior est colligendi ratio. Tota enim historia naturalis huc refertur. *Per indicem itaque sub singulis Physicae specialis titulis, tùm ex historiâ naturali veterum, Aristotelis, Plinii, Aeliani, Solini; tum recentiorum, ut Vossii, Salmasii aliorumque, qui observationes, experimenta, diaria &similia, scripserunt, omnia congerantur. Incredibile est, quam quis thesaurum *Medico eò suum locupletare possit, si maturè huic ordini &studio insistat. utilior futurus est ille labor, quod Specialium illa cognitio magis ad artem illam pertineat, qui animalium plantarumque historiam seorsim ponere dePossunt eobet: accuratius enim circa haec argumenta illi versandum est dem modo, ut in parte generali, illic notari varii autores, variae sententiae, &in utramque partem disputatae. Argumenta autem illa strictim poni debent, non diffusè. Qui id sedulo fecerit, illi nunquam vel disputandi vel commentandi occasio defutura est. *In his praecipuè locum habet illa cogitationum nostrarum in Adversariis consignatio, de quâ suprà dixi. *Eo modo Cap. XIII. De Excerp. ad Disciplinas &Facultatetes pertinent. modo conscripsit doctissimus Velschius Philomathetica sua: nam ut Schröckius in ejus vitâ testatur, sine ullo ordine, ut in mentem veniebant, conjecit omnia, quo alicujus momenti aut considerationis videbantur, tàm ad Naturae cognitionem, quàm ad Medicinae usum, ac quarumvis aliarum artium incrementum. Unde Syllabi centenarii septem enati, quos octavo Aegyptiorum adauxit. Ut verò hoc simplicissime enumeravit; ita brevissimis expositionibus additis, quid sibi videretur, edixit, hanc solam ob causam, ut aliorum judicia venari posset, &subtiliora ingenia excitaret, quò maturis deliberationibus experimenta caperent; &remp. literariam ditarent.