Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 757
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam enim vidisset, societatem Regiam in Angliâ id jamdudum agere, &secutos mox Gallos, deinde Italos, &nunc quoque Germanos, suas quoque Cogitationes eandem ob causam proferre constituerat. Subjuncturus etiam illis erat, ut in praefat. Hecatostheae ipse memorat, Axiologa antiquorum, ut tanquam incognita &plerisque neglecta ceu nova reducantur, quorum plena Chilias designata est, ex Hippocrate, Aristotele, Theophrasto, Galeno, Plinio, Athenaeo, Graecis. Medicis, editis &ineditis, Ebusina &Arabibus caeterisque Orientalibus &Latinis desumta: quae omnia omissis speculationibus ad solam praxin sive experientiam direxit. Sed hos thesauros cum caeteris ejus ineditis acerba tanti Viri mors nobis eripuit. *Etiam Capponus Cogitationum de rebus naturalibus, ut menti irrepserant, è calamo praecipitatarum libros tres scripsit, teste Gregorio Leti Ital. regn. part. 3. lib. 2. p. 90. *Et talia quoque in Rhetoricis &Poëticis institui possunt, si ad disciplinam potius &commentationem, quam ad praxin respiciamus. Talium excerptorum specimen in Rhetoricis dedit Bernhardas in Thesauro suo Rheioriso superiori seculo in Italia edito, qui ex omnibus veteribus &recentioribus Rhetoribus per indicem excerpta ad artem pertinentia congessit. Excerpta talia institui in omnibus disciplinis possunt, ubi ipsa disci10 plinarum methodus ordinem ostendet. *In Mathematicis, quorum maxima utilitas est, praeter disciplinaria Excerpta etiam miscellanea institui possunt, quoniam disciplinae illae latissimè se diffundunt. Quicquid itaque problematum, variorum artificiorum mechanicorum, vel ab aliis inventum legitur, vel per analogiam à nobis potest inveniri, illud sub titulis classibusque rerum, quas Physica subministrat, congeri potest atque ita pro diverso fine diversa methodo adornari excerpta illa possunt. *Quemadmo-11 dum enim Physica &Mathesis mutuas sibi operas tradunt, ita conjungi illa excerpta possunt, estque penè nulla pars Physices, quin Mathematica aliquâ speculatione vel experimento adjuvetur. *Quod si quis ad illustratio-12 nem Theorematum Mathematicorum specialia experimenta mechanica pro exemplis adducere velit, tum pro titulis ipsis concipiantur theoremata mathematica, &pro exemplis subjiciantur experimenta rerum naturalium mechanica, quae ex hoc principio mathematico fluunt. Conducit hoc ad scientiae perfectionem, cum ex ipsis fundamentis eruuntur rerum affectiones. Qui Cc coc 3 ad seculi nostri genium philosophari in rebus naturalibus velit, excerptis utatur tali modo institutis, &experietur, quam hoc sibi profuturum sit. Est sanè &in Excerpendo quaedam ἐμπειρία, quae ex ipsa Virorum doctorum pra13 xi discenda est.