Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 759
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ex omnibus Commentatoribus tales Locos communes instructos haberemus, via praestructa esset illis, qui de chartâ in papyrum scribunt, &cum e. g. in locum Flori incidunt, omnia exempla parallela, quae aliquis fortassis commentator in Salustium aliumque autorem congessit, dissimulato Autore, describunt, quod alius iterum faciet, cum in similem alterius Autoris locum incidet. *Scripsit Cl. Weisius Manuductionem ad Locos Communes Politicos, qui pene in eâdem nobiscum sententiâ est. Indicem is addit locorum Politicorum, sub quibus tituli speciales disponi possint. Sed puto magis specialem hîc esse operam impendendam, inprimis in axiomatibus collocandis. *Quod si in Historicis in- 21 terpretandis operam quis ponere velit, Locos communes exegeticos in illos exstruere potest, eo modo, quo supra diximus apponendo semper ad Historici locum, locum commentatoris, ubi nota quaedam politica habetur. Sunt &alii Loci communes Politico. Historici, quos inscribere Excerpta 22 Notitiarum Politicarum possumus. Notitae autem vocabulo notari apud Autores solet cognitio Politico. Historica uniuscujusque imperii, ut habemus Notitiam imperii Orientalis &Occidentalis, Notitiam domus Augustae similesque libros. Hanc viam nobis monstravit Aristoteles lib. 1. Rbet. c. 8. ubi suadet, ut quisque mores gentium sibi reddat familiares. *Loci itaque communes ita ordinandi sunt, ut ponantur tituli generales imperiorum. His subjiciantur speciales eg forma regiminis, populorum origo, migrationes, leges, judicia, proventus &commercia, utilitates publicae, finis &scopus. His enim capitibus praecipuè omnia constant in Republica. Sub singulis notenturi. quae ex veteri historia habentur 2. quae ex recentioribus Historicis aut itinerariis peti possunt 3. quae experientiâ nostrâ vel alienâ constant 4. è relationibus publicis, in quibus tamen delectus instituendus est, ne falsa pro veris accipiamus. 5. prudentum hominum judicia 6. nostrae etiam conjecturae. *Talia adversaria concinnari jubet Conringius in Prolegomenis Collegii sui 24 Rerumpublicarum, quibus se ab adolescentiâ ipsâ usum fuisse fatetur, unde ipsi magna illa rerum politicarum notitia succrevit. in quibus autem rebus propriè consistat notitia alicujus imperii, ibidem secundum omnes causas definit. Legendus quoque est Boecleri liber Historia Schola Principum. Est &alius quidam colligendi modus, sed viris in negotiis ipsis ver 25 santibus convenientior, cum sibi ipsi observationum suarum excerpta &commentaria privata instituunt: Weisius hanc excerpendi methodum Heroicam vocat. Continentur verò in illis libris vel res ab ipsis gestae, quales sunt Memoriae (les memoires) Gallicorum scriptorum, vel quae nostro tempore illic ab aliis gesta deprehendimus. Talem librum conficiendum svasit Franc. Joseph. Burrbus. Regi Daniae in Instructione illâ suâ Politicâ linguâ Italicâ scriptâ.