Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 758
Unproofread scanNot analysed yet
*Editurus erat πολυμαθέστατος Velschius Sermones fideles de modo legendi &Excerpendi: Nam ut Schröckius testatur, relictâ de hâc materiâ Drexelii laboriosâ &taediosâ diligentiâ sedulò observavit, quo pacto ad tantas eruditionis opes viri docti pervenissent In practicis disciplinis eadem colligendi ratio est; si disciplinas ipsas earumque professionem &explicationem spectemus, si vero usum in vitâ civili, aut ad alias disciplinas, alia institui excerptorum ratio debet. Quatenus moralis philosophia usum habet in ciyili conversatione, quatenus Oratori accommodatur, varia sunt excerpta. In conversatione ac vita civili utilis est doctrina de hominum moribus. *Ideoque characteres hominum ratione aetatum, statuum, notari debent: quales etiam esse usui possunt in Rhetoricis, de quibus suprà diximus. Usum characterum in re civili ostendit Boclerus in Characteribus suis Velleanis &Brochmannus in Ethica suâ historicâ. Sed illa Characterum ratio ad personas pertinet: nos potius hîc rem ipsam spectamus variasque vitae statuum, affectuum, virtuosorum &vitiosorum conditiones. Talia excerpta sub titulis classibusque Virtutum &vitiorum colligi possunt, ut fecit quadam ex parte Mechovius in Paraenetice suâ &Magirus in Polymnemone. τ στα* Politica Excerpta primum methodo disciplinae institui possunt, ad usum commentationis &disquisitionem controversiarum. Secundò methodo axiomaticâ instituuntur, quatenus ad usum practicum referuntur, habentque pro fundo non tam generalia Politices praecepta, quam Historicos 17praecipuè pragmaticos. *Quoniam enim in enarratione rerum gestarum typus aliquis civilis &practicus è rerum circumstantiis elucet, ideoque quam optime ex illis talia colligenda. Fuerunt jam olim, qui consilium hoc suo probarunt exemplo: nam Constantinus Porphyrogenneta Leonis Philosophi filius suo tempore ex Historiis quasi flores in unum corpus collegit, &in 53. partes digessit, singulos locos duobus libris comprehendens, è quibus non nisi duo libri ad nos pervenerunt; alter videlicet de Legationibus à Fulvio Ursino &Davide Höschelio editus, alter de Virtute, &Vitio: quos Nic. Reirecius aere suo redemit ac Graecè Latineque Henricus Valesius edidit. Reliqui libri omnes desiderantur: qui si inveniri alicubi possent, non exiguum prudentiae civili &historiae lumen afferrent. Multa etiam illic habentur e libris deperditis Historicorum, quae frustra nunc quaerimus: Nam in iis, utut paucis, quae servavit nobis Peirescius, occurrunt aliqua e libris Polybii deperditis excerpta. *Excerpta illa institui possunt per axiomata ex historiis &earum circumstantiis contrahenda: Unicuique axiomati numerus addenCap. XIII. de Excerpt ad disciplinas &facultates pertinent. addendus: locus ex historico apponendus: Spatium aliquod seu intervallum relinquendum, ut possint parallela exempla ex aliis Historicis vel observationibus addi. Si quod axioma ad titulos diversos referri potest, sub altero ponatur, sub altero per numeros citetur. Quod si Loci communes integri apud Observatores &Commentatores politicos tractentur, sola autorum loca notari possunt.