Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 761
Unproofread scanNot analysed yet
Ac possunt omnia tabulis quibusdam &laterculis comprehendi, primò pro Rebuspublicis illustrioribus, quarum tituli in fronte cujusvis laterculi ponantur, &illis mutationes secundum seriem seculorum subjiciantur: Secundò pro seculis, quibus vice versâ subjici Rerumpublicarum mutationes possunt. Si quis Chronologica excerpta secundum rerum capita disposita velit, uti poterit Chronoiogiâ Alstedianâ, quae eleganti methodo disposita est. Titulos, qui illic deficiunt; facile supplere poterit, nova notata Alstedianis addere, &errores ab Alstedio commissos corrigere. Venimus ad Facultates, quas vocant. In studio Theologico pro va32 rio scopo institui excerpta possunt. Quemadmodum in Philologicis &Philosophicis locos communes Exegeticos adornandos esse dixi, ita &hîc notentur explicationes locorum scripturae vel Philologicae vel Dialecticae, vel ex ipsâ etiam Theologicâ doctrinâ desumptae. Illa omnia vel distingui vel. misceri possunt pro lubitu. In Criticis exemplo suo praeivit Polus, in quibus collectaneis non pauca tamen multi desiderant. Dorschei Biblia numerata post mortem ejus edita omnia miscent, Philologica, Critica, Dogmatica, Practica, sed omnia sunt per indicem tantum notata. Fortassis non spernendus labor esset, si quis Dogmatica &Practica cum curâ colligeret. Talia institui collectanea è Theologis Practicis Anglis optabat Verulamius. Similis pene labor Crowaei, qui indicem edidit Scriptorum Exegeticorum in libros &loca Scripturae, sed ille ad minuta &specialia non descendit. Ad talia Excerpta conficienda indices illi locorum Scripturae S. qui libris adjungi solent, viam quodammodo sternunt. Sed è lectione ipsâ accuratius omnia notabuntur. Loci communes Dogmatici, qui proprio nomine Loci Communes Theologici dici solent, colligendi seorsim sunt. Quibus etiam, si ita visum fuerit, misceri controversiae possunt Ordinem ipsum Theologiae Systema suppeditat. Autorum, qui locos communes scripserunt, explicationes quasi per lemmata poni possunt. Qui singulari libro vel unum locum integrum vel ejus partem explicuerunt, hi diligenter notandi Commodum &hoc est, ut in omnibus disciplinis, ita etiam in Theologiâ, secundum materiam dispositos hahere Scriptores controversiarum. Si quis illas prae caeteris excutere velit studiosius, singulari libro destinari possunt, ne in uno cumulentur omnia. Possunt pro singulis sectis adornari libri, si quis in illis operosior esse velit, in quibus ordo alius non est, quam locorum controversorum.