Latin
DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 762
Unproofread scanNot analysed yet
Svaserim in excerptis LocoDdddd Locorum communium Theologicorum, si singularibus libris colligantur controversiarum excerpta, ponenda tantum esse summa controversiarum capita, &remittendum ad excerpta controversiarum. Si quis historiam potius quam dogmata ipsa respiciat, secundum titulos sectarum &seculorum adornare excerpta possit. in omnibus enim usus &scopus respiciendus est. De caetero cum in Facultatum studio multa occurrant specialissima, tum ratione muneris, tum ratione ipsius doctrinae: alium enim sibi scopum habet propositum Ecclesiastes, alium Doctor vel Professor Theologiae: ita pro vario illo fine &scopo etiam in specialissimis argumentis colligenda quaedam sunt. Accidit interdum, ut de casibus tonscientiae consulantur Theologi: Quapropter etiam illâ in re institui promptuaria possunt, collectanea scilicet casuum ex Autoribus, qui de his argumentis scripsere, ut sunt sanè multi, tum Scholastici Theologi, tum nostrates. Ad Theologica excerpta etiam referri possunt Oratoria sacra, quorum fundus est Scriptura S. Patres aliique scriptores Homiletici. Quoniam vero oratio sacra praeter argumenta fidem facientia, quae ipsi cum Rhetoricâ civili sunt communia, in exegesi &διδάξει verfatur, usui esse possunt illa excerpta, quae Textualia vocamus, secundum libros Biblicos adornata. Possunt &ipsi Loci communes Theologici, tituli virtutum facrarum, &quaecunque argumenta pro titulis poni, &sub iis utilia per indicem colligi, ut fecit in Repertorio suo Cl. Witienius. De caetero Oratoria excerpta, de quibus suprà diximus, etiam his accommodari possunt &debenit. Excerpta in Jurisprudentiâ penè simisi modo institui possunt. Primò exegetica formanda sunt ad Leges, illa colligenda èJCtis non solum, sed &è Philologis, qui vel super leges speciales scripsere, vel qui in miscellaneis suis nonnunquam leges explicant, vel illustrant, vel in iis aliquid emendant. Notari etiam potest, quicquid ad historiam ejus pertinent: Atque illa pertinent ad verbalem legum sensum. Quae ad explicationem &doctrinam ipsam referuntur, quanquam sub titulis certis aliaque colligi formâ possunt; non inconsultum tamen erit, si etiam quasi per indicem ad leges apponantur: in explicationibus enim legum magnus eorum usus est, si quis illa semper in promptu habeat. Notari etiam simul possunt leges, quae contrariae videntur, ac autores per indicem designari, ubi illae conciliantur. Si quis velit perfectos Locos communes adornare, colligat illos secundum methodum Pandectarum, reducendo ad Digestorum titulos etiam caeterorum librorum titulos, exemplo Schotani in Examine Juridico. Possent etiam è jure Canonico, Feudali, Statutario, suis convenientia locis adjungi. Si quis excerpta pro novis in jure argumentis colligere velit, alium sequi ordinem debet. Nam sub titulis materiarum colliget, quae vel in libris Juris vel in Jureconsultis inveniet. Multa enim consideratione Juris consulti digna, de quibus vix peculiaria Cap. XIII. De Excernt. ad Disciplinas &Facultates pertinent.