Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 8
Unproofread scanNot analysed yet
Micraelium, hujus Rectorem (cujus in se merita nec publice dissimulavit (25.)) ,in Lingva Hebraea Joach. Fabricium, Superintendentem, in Jurisprudentia autem (cujus jam Tyrocinia, Parentis ductu, absolverat) Joh. Sithmannum, ejus Professorem, fideles habuit Hodegos. Nulli tamen Praeceptorum Stettinensium plus debuit, aut familiarius se applicuit, quam Henrico Schaevio, Kilonia Holsato, Med. Doctori, Literarumque Humaniorum &Poëseos Interpreti Publico, ac Gymnasii tandem Thoruniensis (cui morte immatura A. 1661. ,aet. 37. ,est ereptus) Rectori, Viro, prout ipse testatur, ad omnes elegantias facto, Poetaeque, Musico, Mathematico, Mechanico, &Philosopho Sectae Carresianae eximio, cujus Scriptis suis passim mentionem Hujus Doctoris, cui ipse vicissim in inseruit perquam honorificam (26.) deliciis fuit, χειραγωγίαν fidelem secutus, universae Matheseos Curriculum absolvit, Physicam doctrinam est ingressus, &in Poëticis diligenter se exercuit. Acres tamen illos primae aetatis ad Poesin impetus, Schaevii exemplo in se excitatos, postea fraeno indiguisse, Judiciique accuratioris lima fuisse emendandos, ipse, in Vitae suae Historia, verbis hisce ingenue fatetur: Quoniam Vir ille (Schaevius) Statium imitandum sibi unice proposuerat, Ingenio olim suo plus justo indulgens, solam tum scribendi carminis vim sequebar; a qua tandem me ipsum revocabam, judicio maturiore, &Poetarum antiquorum lectione, monitus. Nam, ut impetus ad Poeticam facultatem illius Viri exemplo magis, quam praeceptis, excitatisunt; ita postea felicior Carminis cultura ab Ingenio, Exercitatione &Lectione, succrevit. Scribebam XVI. annorum Adolescens alicui Carmen de dignitate Consulari Gratulatorium justae magnitudinis, cujus dictio Statii, &aliorum arduorum Poetarum, flosculis tota erat concinnata. Mirifice id nonnullis placebat. Verum ipse &conatus meos postea ridebam, &illos, qui tantopere Carmen illud celebraverant. VIII. Biennio (non autem, uti Tenzelio (27.) relatum est, qvadriennio) Stettini exacto, &Schaevio suo (cui Poculum boni Daemonis, sive Carmer hujus Tituli Apobaterium elegans (28.) discessurus obtulit), &coeteris valedixit (25.) in Comm. de Lingua &Poesi German. Vernaculo, P. III. ,c. 2. ,p. 482. (26.) V. Miscest. p. 243. ,&Comm. de Lingva ac Poesi German. P. III. p. 620. (27.) in Dialeg Menstr. M. Sopr. A. 1691. ,p. 806. (28.) V. illud in Operibus Nostri Poeticas, p. 909–914. ledixit Professoribus, ac, annos natus XIIX, d. 29. Maji A. 1657. ,Rostochium commigravit, Studioque Juridico ductu Henr. Rud. Redekeri, Jac. Seb. Laurembergii, Henricique imprimis Rahnii (quem Praesidem A. 1658. elegit suae de Jure Morborum Disputationis, proprio Marte conscriptae, nec vel levissimam ab illo passae mutationem), incumbere feliciter perrexit.