Latin
DANIEL GEORGIUS MORHOFIUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae in hujus, Nostro in tenera fato praematuro ereptae infantia, locum successit, Anna Tabberta, Friderici Petraei Vidua, Noverca licet esset, affectu tamen vere materno Privignum est prosecuta, &Bona sua, Marito omnium Haerede nuncupato, ad ipsum pervenire voluit. VI. A teneris Ungviculis, ductu Parentis (cujus se Cura, Consilio &Informatione, solida variorum Studiorum jecisse fundamenta, Ipse, in Vitae propriae Historia, grato agnoscit animo), tum Pietatis Exercitiis, &Lectioni S. Codicis quotidianae, tum Historiarum etiam, e Versione Chronici Carionis Germanica, Cognitioni mature assvevit, Musica autem, in qua progressus deinceps fecit insignes, ipsemet, etiam adhuc ἀναλφάβητος, summopere est delectatus. Primis Latinitatis rudimentis ab eodem imbutus est Parente suo, qui e Ludo eum, in quem missus erat, Literario, quod Caput Pueri, per Orbilium quendam, fuste ita laesum esset, ut tubera inde orta, ac prae pudore dissimulata, in febrim illum periculosam conjicerent, domum revocavit, triennioque ipse informavit integro. Isto elapso, Athenaei Wismariensis Urbani (nec enim, vel Scholam Civitatis Rostochiensis Trivialem Anno eum aetatis nono accessisse, a Matth. Henr. Burchardo (22.) ,nec Lubecensem deinceps frequentasse, a Lipsiensibus (23.) ,persvaderi, cum ipse neutrius, in Vitae suae Historia, mentionem injiciat, patior) commissus Praeceptoribus, Rectoris ejus, Joh. Poltzii (Scholae postea Lubecensis Subrectoris ac tandem Conrectoris), auspiciis, ita, &in soluta, &ligata Oratione, profecit, ut 14. natus annos ea utriusque daret specimina, quae ab ipsis Ludi Doctoribus extollebantur. Poltzium hunc non in Vitae solum Historia, unicum se ad Bonos Autores, &Selectiorem Latinitatem, Ductorem habuisse, grata mente est professus, sed &jam ante, A. 1683. ,in Programmate, Studiosi cujusdam Kiloniensis dicato Exequiis (24.) ,sequenti dignatus Elogio: Erat Viro illi singularis, in bonis Autoribus enucleandis, Industria, Judicium de iis acerrimum, Graecarum &Latinarum Literarum accurata peritia. Nec praepostera, ut nunc plerumque sit, Juvenes via ducebat, sed λεωφορον Bonarum Literarum Viam ad Artes sternebat. Non autem satis habuit Noster Lingvas, Historiam, Artesqve dicendi ac disserendi, in prima hac aetate familiares sibi reddidisse, sed Mathemati(al.) Libro secundo Charitum p. 5256. (22.) in Or, Fun. p. 7. (23) in Actis Erud, M. Jul. A. 1699. ,p. 291. (24.) V. Programmata, Orationum subjuncta Fasciculo, maticarum etiam, Arithmeticae imprimis, Sphaericae, Geometriae &Geographiae, ab Andrea Pauli, Wismariensi, Scholae Patriae Subrectore (cujus Thematorologiam N. T., Radicum &Derivationis Terminationum usum exhibentem, Lubecaeque A. 1661. editam, Praelectiones ipsius de Notitia Autorum Academicae MSStae, c. 11. honorifice commendant), non minus feliciter hausit principia. VII. Ex Urbe Natali, sedecim natus Annos, d. 7. Mart. A. 1655. Stettinum abiit, &in Paedagogium istic admissus Regium, in Philosophia Joh.