Latin
8.1 to 8.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 8.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
illum publicè dixisse, quod, qui bonae religionis speciem efformare velit, eam ex tribus istis, Christianâ, Judaicâ &Turcicâ, conflare debeat. Henr. Ernstius Observat. variar. lib. 2. c. 36. Postellum à quibusdam libri de tribus Impostoribus autorem haberi ait. Sed summa ipsi hâc imputatione injuria infertur: Ego enim hunc inter Atheos vel Deistas referre nolim, quod &Theophilus Rainaudus facit, qui Deistarum parentem vocat, qui Deum unum admittere contenti caetera Christiana mysteria pro fabulis haberent. Nam omnia alia testatur liber ejus de Nativitate Mediatoris ultimâ, quem inter anonymos relatum miror apud V. Placcium, cum ejus nomen in fronte libelli exstet. Hunc qui legerit, illum à Christo &Christianis mysteriis universam rerum naturam quasi suspendisse deprehendet. *Multa alioquin habet, quae cum receptis in Ecclesiâ sententiis pugnant, errores quoque multos in religione; paradoxae in illo multae sunt doctrinae, quarum intuitu potius ad haereticos &Enthusiastas, quàm ad Atheos referendus videbatur. Quod de formandâ religione ex Christianismo, Turcismo &Judaismo dixit, forte eò pertinet, quod multa Christianorum monumentorum λειψανὰ in ipso Alcorano aliisque, qui apud Orientales &Judaeos extant, libris deprehenderet. In Judaeorum quoque vetustioribus libris, quos supposititios aliqui existimant, multa ille mysteria venatur, non ad infringendam, sed potius stabiliendam religionem Christianam. Ille, quem de Etruriae originibus scripsit, liber integra capita pro veritate Religionis Christianae inserta habet; ut mirari satis non possim, quid in mentem venerit Rainaudo, qui illum Christianae religioni adversum faciat. Sed multa sunt in Rainaudo inepta &falsa de scriptoribus judicia, de quo suo loco. De Postello legi amplius potest Popeliniere in libro Gallico! Histoire des Histoires libr. 8. p. 443. Ego, etsi in illo aliqua damnanda &heterodoxa aliqua superstitioni propiora agnoscam; multa tamen acutè excogitata, &profundam doctrinam spirantia deprehendo. Facile alioquin est, apud homines imperitos &indoctos in Atheismi suspicionem vel ex levissimâ causâ incurrere. *In Galeno quoque aliqui ἀθεότητα notarunt. Sed de his Casaubonus, Epist. 258. Galenum vocari ἅ θeor miror, virum tam assiduum in sapientiâ DEI praedicandâ. Ego illum eo maxime nomine dignum laude &aeterna praedicatione semper judicavi. *Nunc sanè quotidie hanc multis inuri notam videmus ab illis, qui innoxiis sententiis, ubi licitum esse potest divortium, Atheos statim &Naturalistas crepant: Quâ calumniâ ut nulla est atrocior; ita Christianam charitatem in his, qui temerè illam admittunt, planè extinguit.