Latin
DE LIBRIS DAMNATIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 8.5
Unproofread scanNot analysed yet
Fuere quidem tales libri inter τὰ μυστήρια τῆς ἀσεβείας &ἀνομίας publicâ censurâ relati, neque in publicum prodierunt; sed nunc libri aequè mali, pene dixerim pejores, impunè in publicâ luce comparent, &ab omnibus le15 guntur. *Quid est Benedicti Spinosae libis pestilentius? &hi tamen ubique triumphant. Annon Tractatus ejus Theologico-Politicus omnem elevat librorum sacrorum divinam fidem? annon miracula omnia explodit &exsibilat? Ejus Ethica illa Atheismi principia tam nudè exponit, quanquam subtiliter &argutè, ut imbecillos animos facilè capere possit: Duobus enim fulcris Religionis &providentiae divinae sublatis universum cultum divinum evertit. 1ollit libertatem agendi, inductâ Mathematicâ aliquâ necessitate: Quâ positâ nullam esse, quae de rebus nostris disponat, providentiam, necesse est, omniaque mutuâ causalitate à se invicem dependente agunt.