Latin
DE LIBRIS DAMNATIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 87
Unproofread scanNot analysed yet
Ac facilè apparet è commentario Boccalini, in Tacitum Italicâ linguâ scripto, ab ingenio humiliore illum esse profectum. Circumferuntur nunc libri, qui interiora status in Regnis quibusdam &Rebuspublicis describunt, à multis in pretio habiti, quibus nomen tantùm &fortasse etiam stylum commodavit, qui in titulo libri legitur, Autor; aliis materiam suggerentibus, qui periculoso hoc labore defungi nolunt. Aliqui opulentioribus, qui scripti alicujus famâ celebritatem nominis sibi parare gestiunt, ingenii sui foetus non rarò vendunt, cujus multa produci possent exempla. Saepe fictum nomen, vel aliquâ ratione immutatum, vendibiliorem &gratiorem librum facit, quàm si verum Quomodo Philippi de Terra nera Loci communes Theonomen adscriptum esset. logici omnium plausus abstulerunt, rejecti, cum Melanchthonis sub illo nomen agnosceretur. Odia enim, quibus autores prosequimur, ipsius libri, utut optimi, pretium imminuunt. Non dissimulandum etiam hoc loco est, fictos tum autores, tum libros in 12 ignorantiae velamentum ab Aretalogis &Thrasonibus literariis adhiberi. Aliqui, ut docti videantur, inauditos librorum titulos nominumque monstra crepant, temeraria de autoribus judicia pronunciant, quod viris nobilibus, &qui sui opinionem apud vulgum excitarunt, familiare esse consuevit. *In-13 eptae hoc affectationis, quam Galli pedantismum vocant, specimen notat Bailletus in Judic. Doct. tom. 1. part. 1. c. 14. pag. 99. Lepida ejus verba sunt: On peut dire, que è est une PEDANTERIE CAVALIERE de juger cavallierement des Livres, &de faire le proces à un Auteur dans le temps meme, qu on proteste, qu on n est pas son juge, &,qu on n est point connoisseur dans les matieres, qu ila tractées, &c. *Praeclarè 14 hujus indolis homines exagitavit festivissimi ingenii juvenis Johannes Donne, postea Decanus Ecclesiae Paulinae Londinensis, qui epistolam latinam Poëmatibus suis Anglicis inseruit, quâ consilium suppeditat aulico indocto, quomodo docti specie fallere alios possit. Excerpemus ex illâ aliqua, quae valde faceta. Quia per occupationes aulae, inquit, vacare literis non licet: (nam post somnum non nisi post decimam ex more excutiendum, post vestes diei loco affectibus proprias indutas, post faciem speculo compositam, post epulas lususque, quotà pars vita literis, animoque excolendo relinquitur? )&tamen doctus videri non dedignaris, ut aliquando habeas, quo eleganter &appositè canes Regios, conservos tuos, possis laudare, &quamvis scire, qua alii sciunt, non poteris, saltem scire valeas, quae illi nesciunt: hac ex consilio meo viâ progrediaris: Relictis autoribus, quos vocant Classicos, Academicis &padagogis terendis, initere per omnes, quibus ignorantiam securè fateri poteris, libros, aliis inventu difficiles exquirere. Nec in colloquiis quid ex autoribus vulgò notis afferas, sed ex istis: ut ita, quae dicis, aut tua videri possint, si nomina taceas, aut si minus digna sint, &