Latin
88
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 88
Unproofread scanNot analysed yet
autoritate egeant, novos autores cum reverentiâ tui audiant illi, qui omnia scire sibi antè visi sunt. Hunc ergo Catalogum ad usum tuum exaravi, ut his paratis libris, in omni penè scientiâ, si non magis saltem aliter, doctus quam caeteri subitò prosilias. *Subjungit huic epistolae Catalogum lepidissimum, unde haec in gustum dabo: Nicolui Hill Angli, de sexu &Hermaphroditate dignoscenda in atomis: item de eorum anatomiâ &obstetricatione in partubus humatis: Aemulus Moisis ars conservandi vestimenta ultra 40 annos, autore Topoliffo: Librum Tobiae esse canonicum: Ubi ex Rabbinis &secretioribus Theologis numerantur pili cauda ejus canis, ex quorum variâ retortione &invicem conjunctione, conficiuntur literae, ex quibus mirifica verba consistunt, autore Francisco Georgio Veneto: Pax in Hierusalem, sive Conciliatio stagrantissimi dissidii inter Rabbi Simeon Kimchi, &Onkelos, utrum caro humana ex carne suillâ comestâ concreta in resurrectione removebitur, annihilabitur aut purificabitur, per illuminatissimum Doctorem Reuchlinum: Pythagoras Judao-Christianus, numerum 99 &66 verso folio esse eundem per super-scraphicum Io. Picum: Joh. Harringtoni Hercules, sive de modo, quo evacuabatur à faecibus Arca Noae: Subsalvator, in quo illuminatus, sed parum illuminans Hugo Broughton incredibiliter docet, linguam Hebraicam esse de essentiâ salutis, &sua praecepta de essentia: Manipulus quercuum, sive ars comprehendendi transcendentia autore Raim. Secundo: Bonaventura de particulâ non à decalogo adimenda, &Symbolo Apostolorum adjicienda: De navigabilitate aquarum supercoelestium, &utrum ibi ac apud nos navis in firmamento in judicio sit appulsura, Jo. Dee autore: Edmundi Hobaei Eructationes promeridianae, sive de univocis, utpote de praerogativa Regum &chimaris, morbo Regio, &morbo Gallico: Ars spiritualis inescandi mulicres, sive conciones subcingulares Egertoni: Coepe advocatorum, sive ars plorandi in judiciis, per Fran. Bacon: De gurgite diametrali à Polo ad Polum, per centrum navigabile sine pixide, per Andr. Thevet. Quis non suaviter in his ingenii festivi commentis rideat? Et certum tamen est, adeo vanos esse homines nonnullos, ut his larvis indoctos fallere, ac sibi nomen quomodocunque parare gestiant. Solent &librorum Tituli Satyrici ab otiosis &acutis ingeniis confingi, qui ad hanc falsi speciem quodammodo etiam referendi sunt. Pseudonymis annumerandi &illi sunt, qui aliena sibi per plagium attribuunt. *Sunt in illis adeo impudentes quidam, ut excusso veri Autoris nomine suum reponant; quod in Roberti Stephani Thesauro Latinae Linguae factum, ad quem plagiarii velut ad cadaver aliquod vultures convolârunt. Toties hoc opus sub Peregrinis nominibus recusum est. Doletus subtiliore furto in aliam formam opus redegit in commentariis suis Latinae Linguae: Quemadmodum &Scapula Henrici Stephani thesaurum Graecum in aliam formam redigens à plagii &doli crimine non potest absolvi, etsi utilem Scholis aliquâ ex parte operam praestitit. Sed omnia illa persequi exempla infinitum esset; quorum magnam partem jam tum collegit Thomasius in libro de plagio literario, mortalitatem quoque ejus ad minutias usque pervestigans. Cautiores illi plagarii sunt, qui postumis virorum doctorum scriptis insidias struunt.