Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 94
Unproofread scanNot analysed yet
*Non negaverim equidem multa à multis fingi, esse, qui aliorum credulitati imponant, &ad inanes contemplationes homines, quibus omnia ignota magnifica sunt, abducant. Sed de omnibus eandem pronunciare sententiam nefas esto. Neque ita suspicionibus indulgendum est, ut omnia sine discrimine pro fabulis &mendaciis habeamus. Quin potius crescat cum bonâ segete infelix lolium &steriles avenae: Veniet, quae illa judicet, aetas &rerum magister usus. Etiam hîc profectò verum est, quod Heraclitus, Plutarcho teste in Coriolano, solitus est dicere τῶν θείων τὰ πολλὰ δι ἀπιστίαν μὴ γινώσκεθαι, multas divinas &praeclaras res ab hominibus ignorari, ob eorum incredulitatem: ac Plutarchus alibi vocat ἀσθένειαν ἀπιστίας, morbum incredulitatis. In eundem sensum quoque Theophrastus dixit, res mundi pulcherrimas ab arrogantia hominum ignorari, dum nihil statuunt credere, nisi humana mens rationem illius perceperit. Quod si Aristotelem 1. Metaphysic. audimus, ea est humanae mentis imbecillitas, ut cognoscere nequeat veritatem, eoque pacto καθόλου cernit ignorantiam omnium, nec vidit ἐν μέρει suam. In plerisque naturae rebus plus videmus fidei quam demonstrationi relinqui. Nisi potissima pars cognitionis naturalis ab Historiâ Naturali nobis esset, à philosophiâ parum nosceremus. Et tamen is hominum morbus est, ut res ipsas negare malint, quam suam ignorantiam profiteri. Quoniam verò nec millesimam partem rerum naturalium cognoscimus, ne quid de νοητοῖς dicam, potius credulitate quàm nimiâ incredulitate hic peccandum existimem, ne falsâ falsitatis suspicione pulcherrimarum rerum scientiam amittamus. Mysticorum librorum tres quasi constituere possumus classes, Theosophicos, Propheticos &Magicos. Theosophicos nunc eos vocant, qui de rebus divinis abstrusiora quaedam docent, quales apud Gentiles Theurgici dicebantur, quibus Doctrina de Deo, Daemonibus, geniis, deque ceremoniis, quibus illi colendi, tradebatur. Alii Magiam divinam hanc Theurgiam vocant. Haec veterum Metaphysica fuit. *De Gentilium religione etsi magna volumina conscripta sunt, tamen dicere non vereor, è tam vasto numero paucos esse, qui istius θεογονίας &θεολογίας ethnicae fundum rectè penetrarint. Non existimandum est, adeo stolidos &ineptos fuisse sagacissimos populos, ut, quae vulgo de eorum sacris traduntur, eo sensu accipi velint, quo se nobis exhibent, ii praecipuè, qui eorum fingendorum autores fuere. Alii sub hoc aenigmate sensus latent, mysteria scilicet naturae secretioris, quod, ut suspicione attigerunt multi, ita fuit inter tot interpretes Davos, unus alterque hodie Oedipus, qui aliquid de iis prodiderit: De quibus in sequentibus plura. Theurgiae gentilium arcana, non volaticis narrationibus sparsa, sed suis rationibus deducta apud Jamblichum in libro de Mysteriis Aegyptiorum operosè proposita sunt: quô ad Porphyrii quaestiones respondet, quem Thomas Gale Oxonii 1678. cum notis edidit. Nam Aegyptiorum doctrina in his praecipui aliquid habere videtur, unde in Graecos &ab his in Romanos multa derivata, sed multis falsationibus incrustata.