Latin
DE LIBRIS MYSTICIS ET SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 95
Unproofread scanNot analysed yet
*Nil verò in hoc argumento ab ullo gentilium philosophorum huic simile scriptum est, quod autor ille se ex Mercurii columnis, quas Pythagoras &Plato in suam philosophiam transtulerint, ex innumeris antiquorum scriptis, &ex certo aliquo libro, in quem veteres totam de rebus divinis scientiam congesserint, item è Chaldaeorum ac Assyriorum monimentis excerpsisse ait: ut proinde quasi compendium Theurgiae gentilis dici possit. Duos verò Mercurios celebrabant Aegyptii. Primus, quem illi Thoth vocant, ille est, qui columnas reliquit, quas interpretatus est Mercurius secundus, quam ille interpretationem multis libris complexus est, ut ipse Jamblichus docet. Notat vero Thomas Gale ad cap. 1. librorum illum numerum Mercurio tributorum ortum ex eo esse, quod omnia sua inventa uni Mercuriò ex communi sapientum concluso inscriberent, &in columnis &in adytis sacris reponerent: ut Pythagoraei omnia sua inventa Pythagorae nomine insigniebant. Ex iis Mercurii libris unus fuit, qui continebat τὰ περὶ Θιῶν, καὶ τῆς ὅλης παιδείας τῶν ἰερέων, cujus meminere Diodor. Sic. lib. 1. c. 16. Strabo lib. 15. Et eandem ob causam credo tot libros Hermetis sive Mercurii nomine circumferri, quod sua scripta sub Mercurii nomine publicare maluerint: Quanquam &Christianorum piis fraudibus aliqua, aut certe quaedam in illis laciniae, adscribi posse videntur. Opuscula medica &astrologica Hermetis in Bibliothecâ Vindobonensi exstantia Lambecius notavit, lib. 6. Commentarior. part. 2. in quibus, compendium medicinae, de mathematicâ scientiâ, influxibus astrorum, de arcanis duodecim signorum Zodiaci, de animalibus volatilibus, quadrupedibus, aquatilibus, gemmis seu lapidibus pretiosis, characteribus sive notis ponderum &mensurarum, de Melomantia sive divinatione ex membris humani corporis: Arithmomantia sive divinatione ex numeris. De Hermetis Trismegisti vità &scriptis videri amplius potest Lambecii prodromus historiae literariae c. I. §. 6. à pag. 134. usque ad pag. 443. &Borrichius in Hermetis sapient. c. 1. 2. &3. Caeterum &integras habebant Bibliothecas sacras Aegyptii, in quibus reposita, quae occultari volebant; cum poenâ gravi afficerent, qui aliqua ex iis in vulgus efferrent. Calasiris sacerdos Aegyptius apud Heliodorum his verbis testatur: Me dicente ea, quae sciebam, &quae de hoc flumine (Nilo) sacris libris perscripta, solis antistitibus cognoscere ac legere licet. Postellus in Alcorano multas veteris Aegyptiorum Theologiae reliquias, ac plura de Christo ipso testimonia, quàm in Judaeorum libris, agnoscit. Videri alioquin super multis doctissimus Sapientiae Aegyptiorum vindex Borrichius potest. Inter antiquissimos in hoc genere Gentilium scriptores Zoroaster recensetur.