Latin
96.1 to 96.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 96.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus historiam ex Albufeda aliisque collegit Edoardus Pocockius, ubi inter alia nominatur ejus liber, quo religionis praecepta Magis tradiderit, ac XII. voluminibus constiterit, quorum singula corium taurinum integrum implerent. Scripsit de pretiosis lapidibus libros V. de astrorum effectis ex eorum inspectione praedicandis unum: de Agriculturâ V. Plin. lib. 30. cap. 1. ait, vicies centena millia versuum à Zoroastre condita, quae indicibus explanavit Hermippus, qui de Deorum sacris, cultu &ritibus egerunt; item περὶ φύσεως, quos Suidas ait fuisse quatuor, qui longum ipsius scriptorum enumerat Catalogum. Pythagorae istos praelegisse Zabratum memorat Porphyrius, qui Zabratus Pythagoram edocuerit, τινες αἱ τῶν ὅλων ἀρχαὶ,* Horum librorum aliquot Joannes Picus habuit, qui ipse ita ad Ficinum scribit: Chaldaici hi libri sunt, si libri sunt, non thesauri. Audi inscriptiones. Patris Ezrae, Zoroastri &Melchior, Magorum oracula. In quibus &illa quoque, quae apud Graecos mendosa &mutila, integra &absoluta leguntur. Est &in illa oracula Chaldaeorum sapientum brevis quidem &salebrosa, sed plena mysteriis, interpretatio. Est itidem &libellus de dogmatis Chaldaicae Theologiae, ac in illum Persarum, Graecorum, Chaldaeorumque divina &locupletissima enarratio. Hos Ficinus post obitum Pici inter ejus scriptorum reliquias comperit, sed adeo depravatè exaratos, ut vix ab ipso Pico legi possent. *Syrianus Magnus libros X. in Logia sive Oracula Zoroastri scripsit. Notavit Thomas Gale ad c. 2. sect. 1. libri Jamblichiani: magnam esse convenientiam inter haec &ea, quae tradebant Aegyptiorum sapientes ex libris Mercurialibus; nec non inter ea, quae fuisse Zabiorum placita &scripta prodit Maimonides Doctoris l. 3. ubi hos à Magis propagatos fuisse notat. Legi de hoc Zoroastre ejusque scriptis ampliùs potest Otto Heurnius in Barbaricae Philosophiae antiquitatibus l. 1. Chaldaico p. 28. &in lib. 2. Indico cap. 1. Ubi Oracula Zoroastri recenset, quae Ludovicus Tiletanus cum Plethonis Gemisti commentariis Parisiis, ac postea Franciscus Patricius auctiora ex Proclo, Hermia, Simplicio, Damascio, Synesio, Olympiodoro, Nicephoro, An. 1591.