Latin
13
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 13
Unproofread scanNot analysed yet
Particularis verò eaque principalis est potentia illa naturalis in corporibus naturalibus facultatem glaciandi habentibus delitescens. Instrumentalis est frigus illud vehementissimum, qvod Aqvilo &alii venti secum vehunt, inqve dispositam immittunt materiam. Septentrionalis ventus, ait Cartesius c. 4. de Meteoris n. 4. p. 212. est frigidissimus &siccissimus, qvia secum vehit materiam subtilissimam meridiem versus, qvae frigoris primaria caussae est. Ventis enim, qui frigida loca permeant, variae imprimuntur qualitates; per loca frigidissima spirantes, frigidissimi sunt, scribit jam suprà citatus Drexelius in tract. de Meteoris MSS. sect. 3. qvaest. 4. Et hoc frigus externum sola est caussa, cur aqvae congelentur; minimè autem internum, qvod vel parum vel planè nihil ad congelationem confert. Si enim id sufficeret, ut qvidam volunt, concedendum esset, aqvam semper esse congelatam, qvod oppidò falsum. §. 15. Dictis hisce statim alligamus modum congelationis, qvem „ex aliorum recensione habemus. Primò, uti suprà diximus, aqua „mutatur in Vaporem, qui alias admixtas habet miscibilium particu„las. Hic à frigore vehementiori externo condensatur; condensatis „iis atque repulsis, qvando in altum adscendere nituntur; imprimit „Aqvilo materiam subtilem, quam secum velit, frigidissimam; do„ nec Vaporum partes à materia subtili iis immixta flecti nequeant. „Et sic formantur exiguae Glaciei particulae. Qvod si igitur Frigus „hocce guttis jam formatis supervenerit eas congelat sphaericâ, „qvam habent, figurâ invariata; nisi ventus satis vehemens simul„ adfuerit, cujus impulsu, eâ parte, qvâ illi obvertuntur, planiores fi„ant. Contra verò frigore, antequam formari coeperint superveni„ente, particulae Vaporis in longum tantum porrectae junguntur &sic „filamenta Glaciei admodum tenuia constituunt. At si medio tem„pore supervenerit, partes vaporum paulatim, ut plicantur &glome„rantur, conglaciat; neqve tantum temporis iis relinqvitur, ut satis „perfectè ad guttas formandas jungi possint. Haec apud Cartesium de Meteor. Cap. 5. n. 6. p. 219. leguntur. §. 16. Superest adhuc caussarum ultima, Finis. Θιὸς γὰρ καὶ ἡ φύσις ὕδέν ieὐδὲν μάτην ποιοῦσιν, inqvit Scaliger Exercit. 297. sect. 2.