Latin
14
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 14
Unproofread scanNot analysed yet
Qvod, sicut verum est de omnibus, qvae sub coelo sunt; ita etiam de Glacie non erit falsum. Finis autem alius est Physicus, alius Hyperphysicus: Ille iterum vel principalis &per se intentus; vel accidentalis &accessorius. Principalis &per se intentus partim communis est, partim proprius. Communis potest esse varius, non secus ac reliquorum meteororum aqveorum. Quadruplicem tamen praeprimis facimus (1) ut sit signum mutatae tempestatis naturale: (2) ut mundum accidentaliter perficiat: (3) ut aëris refrigerationem indicet (4) ut vermes reliquaqve insecta de medio tollat. Proprius verò &specialis me hercle determinatu difficilis est. Possemus tamen eum non usqve adeò ineptè effluviorum aqveorum condensationem &compressionem in vehementissimi frigoris signum appellare. Hunc seqvuntur alii accidentales &accessorii, iiqve Civiles vel quoad Utilitatem, vel quoad jucunditatem, vel quoad impedimentum. Utilis politicè sc. est illa congelatio omnibus hominibus, cujuscunque status &conditionis etiam sint, ut, si nimirum in justam crassitiem excrevit, absque impedimento flumina &maria transcurrere qveant. Ita alter ille Achilles, Gustavus, Rex Sveciae, eâ utebatur ad traducendum exercitum uti refert Ferrarius in Panegyrico. Jucunda est Juvenibus maximè; eâ enim delectantur, qvando Diabathris se exercent, aut trahis vehuntur: Impedimento verò est vecturae navium, &commodae piscium capturae: qvorum illud tamen curru &plaustro resarcitur, de qvo Virg. L. III. Georg. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae: Vndaque jam tergo ferratos sustinet orbes, Puppibus illa prius patulis, munc hospita plaustris: