Latin
SECTIO
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO Distinctione. Tsi quidem Glaciei natura è praecedentibus cuilibet innotescere Epotest; plenius tamen in distributione cognoscenda est. Praeoccupamus autem statim qvod hic loci non intelligenda veniat divisio totius integralis physici in partes integrantes. Ambabus enim concedimus manibus, Glaciem, prout ut existens cognoscitur &consideratur, in varias particulas frangi ac comminui posse; sed sermonem nobis esse, de distributione totius Analogi in partes analogas, vel rectius, de Glaciei distinctione; qvâ per accidens tanquam totum distingvitur (1) respectu Subjecti in Glaciem palustrem, lacustrem, fluvialem atque marinam &c.