Latin
SECTIO
Daniel Petermann, Disputatio de glacie 19
Unproofread scanNot analysed yet
(2) respectu qualitatum, inter eam, qvae gradus duritiei admittit; &qvae eos non admittit: item inter subviridem, qualis est marina, &Bohemica; &albicantem, qualis in rivis purioribus &clarioribus; &subnigram qvalis sub aqvâ nascitur, &in lacunis turbidis invenitur; qviqve alii colores adferri possent. (3) respectu situs; in supernatantem seu superficiariam, &eam, qvae fundo affixa jacet. (4) respectu loci ®ionis, qvod alia sit Gallica, Svecica alia, alia Islandica, Bohemica alia, &sic in caeteris. §. 2. Atque sic scindere voluimus Glaciem, eâ acie, qvâ nobis per ingenii nostri hebetudinem licuit. Fatemur autem, tàm acutam non fuisse, ut omnes statim nodos, qvos in praesenti negotio offendimus nexos; dissecare potuissemus: cum non cuivis Alexandrinus detur gladius. Qvare si fisi fuerimus unius noctis Glaciei, non satis firmae, petimus, ut nos, quò pedem retrahamus, moneat, qvicunqve firmiorem Veritatis viam ingredi studet: lubenter eum seqvemur. Nos manum de tabulâ nunc retrahentes gratias agimus SOLI DEO TRIUNO. MANTISSA. I. A posse non esse, ad non esse N. V. C. A non posse verò esse, ad non esse O. V. II. Probabile videtur, Vitrum, in qvo aqva congelata est, ab extensione Glaciei frangi. III. Viator si totum terrae orbem circumiret, caput longe majus conficeret spatium, qvam pedes. IV. Fundamentum, qvo disciplinae Philosophicae distingvuntur invicem, perperam ab Abstractionis diversitate desumitur.