Latin
HYPOMNEMA I
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 1
Unproofread scanNot analysed yet
HYPOMNEMA I. RERUM NATURALIUM PRIN CIPIIS. CAPUT I. Creationis mundi notitiam Physico necessariam esse. E rebus Naturalibus tractaturo prima cura de principiis esse debet; de quibus nisi doctrina bene constituta sit, omnia, quae superstruuntur, ruinosa fieri oportet. Duo autem omnino principiorum rerum na- Principia turalium genera intelligenda &consideranda rerum naturalium sunt: originis nimirum illarum primę, seu creaduplicia. tionis; &durationis, seu continuationis. Prius principii genus omnino diligenter considerandum est, &,qui prima principia inquirit, necessariò Deum inquirit. Hic enim omnium Deum omnium primus est, &principium omnium aliorum rerum naprincipiorum, resque omnes naturales crea turalium vit, creatasque conservat; eaeque eam, quan primum in prima creatione acceperunt, essentiam ad principium hunc usque diem retinent. Imprimis autem hac in re gentiles Philosophi plerique deficiunt, aut valde ieiuni sunt, &primi Autoris naturae, Dei, vel nullam, vel obiter saltem mentionem faciunt; totum verò naturae cursum ita describunt, quasi sine caussa prima, causarum secundarum, &quidem contrariorum principiorum, actione is absolvatur.