Latin
HYPOMNEMA I
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 2
Unproofread scanNot analysed yet
Altiùs paulò mentem extollit Socrates, dum paulò ante mortem, apud Platonem in Phoedone, se, postquam aliquando ex libro quodam Anaxagorae audivisset mentem esse, quae omnia ordine disponat, regatque, omniumque caussa sit, valde delectatum esse hac causa refert; additque porrò, eos errare gravissimè, qui in causis secundis immorantur, primas verò negligunt. Et quidem mentem, seu Deum, vocat τὸ αἵτιον τῷ οντι, reverâ causam: utpote sine quo causae reliquae, secundae dictae, non sunt causae. Causas verò has secundas, seu rerum creatarum continuationem &conservationem, quod attinet, cùm res quaedam naturales, quales in prima mundi origine creatae, essentiam suam integram, sine omni mutatione retineant; quaedam verò saltem secundùm species continuentur, quarum individua perpetuae corruptioni &generationi sunt obnoxia: etiam posterius principij genus, corruptionis nimirum &generationis principia consideranda.