Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè, si è potentia materiae animae illae brutorum animalium &plantarum emergerent, absurdum non esset, nobiliorem ortum animae humanae asscribere; sed cùm hypothesis illa falsa sit, &nullae cujuscunque generis animae è potentia materiae, propriè loquendo, educant, sed omnibus rerum viventium speciebus animae suae inditae sint, atque benedictione divinâ vim multiplicandi &sese propagandi acceperint, neque ex semine, tanquam materiâ, fiant, sed cum semine &in semine propagentur: si idem ortus animae humanae tribuitur, nihil absurdi sequitur: si nimirum statuatur, quòd in prima creatione &à Deo Opt. Max. condita, &corpori humano insita quidem sit, verùm per illud crescite &multiplicamini vim sese propagandi &multiplicandi acceperit &quidem cum semine. Neque enim anima rationalis essentia per se completa est, ut Angeli, quae per se sola subsistat, sed est pars altera hominis, quae corpus humanum informat, &proinde sicut societas illa corporis nihil ejus nobilitati &immortalitati derogat, ita nec propagatio cum semine. Secundò multos movit, ut animam humanam coenitus &extra advenire statuerunt, quod putant, si cum semine propagetur, necessariò esse mortalem. Et omnino, ne quid dissimulem, hoc argumentum valde speciosum est, &à multis dibzy G Google Dic Contrariarum Objectionum Solutio. 335 multis variè exaggeratur. Cùm enim semen sę- ideò sit pe variis modis effundatur, ut nulla fiat conce-mortalis ptio, in mollitie, gonorrhaea, si vir cum foemina gravida coeat, aut cum sterili; &omnino multis modis saepius semen effundatur, ut nulla fiat, foetûs formatio; putant, eventurum, ut toties anima hominis, quae aliàs habetur immortalis, intereat, &homicidium ita committatur.