Latin
CAPVT XIV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 333
Unproofread scanNot analysed yet
Docentque id satis varia delirorum genera, in quibus ipsa etiam ratiocinatio laeditur; ob eam, quam cum corpotis dispositione &actionibus corporeis habet, communicationem; sicut &ingeniorum varietas, dum alii acrimoniâ ingenij valent, alij stupidi sunt, eandem ob caussam accidit. Quae omnia cùm ita sese habeant; &licè intellectus nec phantasia ad intelligendum utatur: tamen cùm necessum sit, eum phantasmata speculari, caussa nulla est, cur intellectum, dum in corpore est, ita à communicatione corporis planè absolvamus. Multò minus caussa datur, cur demùm integrè absoluto corpore advenire extrinsecus debeat. Imprimis verò omnes, qui istam opinionem sequuntur, fefellit falsa illa hypothesis de eductione formarum &animarum è potentia ma teriae. Cùm enim crederent, animas brutorum è potentia materiae educis animae rationali tam ignobilem ortum adscribere noluerunt, &proinde argumentantur: Anima rationalis non educitur è potentia materiae. Ergò creatur. Vel: Quicquid non fit ex praesupposita materia sive subjecto, id creatur, sed anima rationalis non fit è madibzy G Google è materia sive subjecto alio. Ergò creatur. Falsa nimirum &hypothesis, quasdam animas educi è potentia materiae.