Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Imò nulla penè arbor est, quae, si senescat, muscum non proferat, &indicium est arboris senescentis, ubi musco tegi incipit. Et varias musci species descripsit Fab. Columna, minus cognitar. stirp. Ad muscos pertinent lichenis genera, quae licet, ut Dioscorides, lib. 4. c. 48. scribit, saxis familiaris est, &in petris, lapidibus fontium, &tectorum tegulis nascitur: tamen quandoque &in arborum caudicibus, calidarum regionum humentium, atque depressarum praesertim, provenire testatur idem Fabius Columna, ibid. cap. 154. Imo in nostris etiam regionibus muscus ille, quem pulmonariam arboream nominant, arboribus adnascitur. Hoc loco non praetereunda singularis, &quae plurimis paradoxa videbitur, opinio Fortunij Liceti, de generatione plantarum è plantis jam exsiccatis, quae vulgò mortuae, &omni animâ carere putantur. Equidem supra in genere hac de re aliquid dictum: in specie tamen hoc loco quaestionem istam repetere, &clarius explicare licet. Est autem Fortun. Licetus in ea sententia, eandem animam, quae vivens constituebat, remanere in cadavere, sed cadaver non informare: rursum autem sese exserere, &formae iterum officio fungi posse; idque duplici modo. Aliquando enim animam talem labefactatam &enervatam res imperfectas procreare: aliquando verò, ut, lib. 3.