Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 439
Unproofread scanNot analysed yet
de his, qui diu sine alimentis vivunt, cap. 7. docet, è corpore, quod habetur pro mortuo, plantam novam produci. Non enim stirpes è terra evulsas, vel à radicibus suis &truncis avulsas, statim emori, sed saltem destitutas loco idoneo, è quo alimentum trahunt, non augeri, &folia, frondes, ac fructus generare desinere; interim eam ipsam animam corpus illud vegetare: sicut semina, quae tempore hiberno asservantur, nullum aliud animae praesentis indicium edunt, nisi quod anima illa corpus vegetat; unde &semen illud sationi aptum est, ac vires suas in usu Medico habet: Ubi verò amplius non animatur, sed corrumpitur, &sationi aptum non est, &vires omnes amittit. Si simpliciter, inquit, siccum fuerit oleae lignum, jam non amplius vivet; cùm vita consistat in humido, &ariditas, Aristotele Doctore, sit plantarum obitus; sed erit oleae cadaver, in quo cum caloris aliquo gradu, ac prioris temperaturae aliquo vestigio, si adhuc ut in vase contineatur anima lignum non amplius vivificans, ubi defossum lignum ab ambiente acquisiverit debitum vitae calorem, priorique temperamentum simile, tunc aptum efficitur, cui rursum anima sese proferat in formam novae oleae constitutriOlea sicca cem: sin autem non exactè siccum extiterit, sed iterum gervivat veteris oleae lignum, id ex se pullula-minavit. bit, &fundet oleam non spontane à generatione. Adduxit autem illum in eam sententiam illud pręcipuè, quòd ligna etiam multos annos integra manent &vires suas conservant. Quin &quod mirum, rursum germinasse, &iterum actu secundo priores animae operationes exseruisse, observatum est. De quo Virgilius, 2. Georgic. Nil radicis egent, alia summumque putator Haud dubitat terra reforens mandare cacumen: Quin &caudicibus sectis (mirabile dictu) Truditur è sicco radix oleagina ligno.