Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 105
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim aqua omnes ligni partes ita per minima potest penetrare, ut nulla dari possit, quae non sit humida; cur non multò magis ignis subtilissimus ferrum penetrare possit? Ideoque etiam ad tertium respondemus, omnino substantiam ignis ingredi ferrum ab extra. Et si enim non ipse carbo, qui non movetur loco, ignem ingreditur: tamen ignis, qui in carbone est, minorum corpusculorum modo exhalat, &in ferrum sese insinuat. Et, ut flamma ingredi possit duram ferri substantiam, non impedit tenuitas, sed potius adiuvat. Cùm verò ferrum iterum refrigeratur, ignis rursum exhalat, qui etsi oculis corporis non cernitur (Elementa enim pura, ignem &aërem, quis potest videre?) tamen ex effectu à Philosophis satis percipitur. Ad quartum respondeo: ferrum non fit ignis, sed eum recipit. Quod dum sit, omnino duritiem &consistentiam mutat, ita ut iam malleo duci, flecti, imò fundi possit. Ad quintum: falsum est, nuspiam per se subsistere ignem, sed semper in alio, ut subiecto: id quod sensus docet. Et licèt ignis sit in ferro: tamen est in eo non ut accidens in subiecto; eodem Oog eodem modo, ut aqua, dum est in vase, non est in eo ut in subiecto. Ad sextum: Elementa ex se determinatam aliquam quantitatem &figuram non habent, sed determinantur &figuram recipiunt à rebus, quae ea ambiunt. Frigidae contraatomi, purae, &nihil calidi corporis permistum habentes, dum tempore hiberno in aëre copiosiores sunt, frigus intensum pariunt, &omnia corpora, in quae sese insinuant, congelant. Neque solum atomos illas primas elementorum variè se passim diffundere, &in alia corpora penetrare, sed ex iisdem etiam mista constare Antiqui docuerunt, simul tamen immutabilia esse statuerunt, &suam naturam, quocunque modo misceantur, servare, &ab iis, cum quibus miscebantur, separata, eam integram retinere. Ita enim Lucretius, lib. 2. scribit: Cedit enim retrò, de terra quod fuit ante In terras &quod missum est ex aetheris oris, Retrorsum coeli rellatum templa receptant. Nec sic interimit nox res, ut materiei Corpora conficiat, sed coelum dissuat illas