Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 106
Unproofread scanNot analysed yet
Meteora certè pleraque tantùm sunt Elementariarum atomorum varia congeries. Exhalationes enim &vapores, quod vulgò creditur, non corpora continua sunt, sed congeries infinitarum atomorum: id quod ex vaporibus ex aqua, quae ad ignem calefit, ascendentibus manifestum est. Hi enim etsi procul corpus continuum videantur, tamen qui prope est, aut qui in montibus aëre nebuloso ambulat, vel visu discernere potest, vapores tales non esse continua corpora, sed atomorum congeriem. Nubes nihil aliud sunt, nisi infinita atomorum multitudo.