Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 109
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis exiguam particulam picis accendat, flammamque supprimat, ingens aëris spacium repletur fumo illo, qui corpus continuum non est, sed innumera exiguorum corpusculorum multitudo. Et quanta inter corpus compactum &in atomos resolutum sit differentia vel candela extincta docet. Si quis enim flammam è candela accensa flatu dissipet, ellychnium fumigans, quod vix pisi magnitudinem aequat, tantam continuò atomorum copiam emittit, ut magnum aëris spatium eâ repleatur. Ita flores sulphuris in sulphur liquescunt; Mercurius praecipitatus &sublimatus, aut quocunque modo resolutus, iterum in currentem &vivum Mercurium abit. Ita quamvis aqua, in qua metallum solutum est, non nisi limpida aqua esse videatur, &tam exactè sit mista, ut talis aqua etiam per chartam transfundi possit: tamen metallum suam naturam in ea integram servat, &facili negotio formâ subtilissimi pulveris ad fundum praecipitatur, qui postmodum in metallum iterum funditur. Ita etiam si una massa ex auro &argento fiat per fusionem, &ita per minimas atomos coëant, ut corpus istud ex variis constare nemo agnoscere possit: interim in minimis illis atomis quodque suam formam retinet, &per aquam fortem separari, &in pristinum corpus reduci potest. Hinc multarum operationum Chymicarum, &eorum, quae in chymicis fiunt, caussae reddi possunt.