Latin
HYPOMNEMA III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 108
Unproofread scanNot analysed yet
Et imprimis resolutiones chymicae atomos patefaciunt, &,quàm minima sint ista corpuscula, satis docent. Ita spiritus vini per chartam scriptoriam quadruplicatam in Alembicum penetrat; &ex plantis ac mineralibus, in destillationibus &sublimationibus, eiusmodi atomi in Alembicum vel Recipiens elevantur, quarum tamen aliquot myriades, dum vsum coeunt, saepe vix unam guttam, vel sem Alem molem constituunt. Neque enim hic quis sibi persuadeat, dum ex aqua, spiritu vini, vaporem, ex pice, sulphure, lignis accensis, fumum adscendere videt, esse mutationem horum corporum in aërem; sed aqua, spiritus vini, ut &alia corpora, in minimas atomos resolvuntur, quae ubi coeunt, in aquam, spiritum vini, vel aliud corpus rursus abeunt; id quod Chymicorum Alembici, &vasa recipientia docent. Dum etiam spiritus vitrioli, vel alii destillantur, corpusculis eiusmodi parvis, nondum tamen planè minimis, vas recipiens saepe per biduum vel triduum continuò plenum est, &singulis momentis aliquot myriades eiusmodi corpusculorum praesentes sunt, &sibi succedunt. Exigua tamen liquoris quantitas ex iis coeuntibus &condensatis provenit: ita, ut, quae eodem momento praesentia sunt atoma corpuscula, quorum tamen aliquot myriades sunt, vix unam guttam constituant. Videmus idem in aliis resolutionibus.