Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 11
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm monuerunt iamdudum nonnulli Aristotelis Interpretes, propositionem hanc non esse uniuersalem, nec de omnibus rebus physicis locum habere. Cum enim mundus duplices partes habeat, quasdam, quae incorruptibiles &immutabiles ad hunc diem usque perstiterunt, caelum puta, &stellas; quasdam corruptibiles, quarum indiuidua oriuntur &intereunt, continuâ tamen earum suc cessione species conservantur: facilè apparet, quomodo ista principia caelo &stellis competant, Materiam quod attinet, ea equidem caelo competit, sed non contrarietate definita, verùm tantùm magnitudinem tribuens. Etenim, quod nec Aristoteles negat, finis materiae est esse formarum cùm substantialium, tùm accidentalium receptaculum; &propterea, 2. Phys cap. 8. text. 81. formam finem materiae nominat: &eadem materia corpulentiam &magnitudinem indeterminatam rebus tribuit, &potentiam habet formas &figuram determinatam recipiendi, ac per se ortûs atque interitûs vices nullo modo efficit, sed ab agente aliquo effectus illos recipit, seu, ut Scaliger, exerc. 61. sect. 1. scribit: Non data fuit à natura materia ob transmutationem ad generationem primò &per se; ut, ubicunque sit, ibi etiam sit generatio, sed ad subsistendum formae corporeitatis in substantia, &recipiendum quantitatem ac figuram. Quantitatem, propter loci mutationem: figuram propterea, quod omne corpus finitum esse &decitit cuit &debuit. Et mox: Hisce de causis primario Dei consilio materia creata est: Secundariâ verò, ac minus nobili utilitate, propter generationem Ac proinde quamvis materia omnibus rebus naturalibus competat: istud tamen, Principia rerum naturalium esse contraria, omnibus non convenit; cum in coelo &stellis, ex ipsius Aristotelis sententia, nulla fiat generatio, &nulla ibi sit contrarietas, quae generationis &corruptionis autor esse possit.