Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 12
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque principia, contrarietate definita &determinata, non sunt generalissima, sed saltem corporibus generationi &corruptioni obnoxijs competunt. Deinde nec corruptibilibus &mutabilibus omnibus competunt, sed ijs solùm, quae per contrariorum actionem fiunt, non verò quae ex semine. Et de hac ipsa principiorum contrarietate, &de ijs, quomodo contraria sint, non parum ipsi Peripatetici dissentiunt; de quo ipsorum commentarii videantur. Plerique tamen in primis principijs non veram contra rietatem ponunt, sed eam oppositionem, quae est inter habitum &privationem, ut Zabarella, lib. I. de mat. prim. cap. 2. scribit: atque hoc modo ex ovo, quod pullus non est, pullum, ex ligno, quod statua non est, statuam; ex argilla ollam fieri docent, generationemque esse transitum ab Esse priuativo ad Esse positivum dicunt. Verùm enimverò hoc modo doctrinam de rerum ed by C An Principia sint contraria. rerum generatione non satis explicarunt, nec sufficienter rerum generationis caussas posuerunt.