Latin
115
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 115
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vel ex eo patet, quòd, si massae isti aqua fortis affundatur, argentum solvitur, &in liquorem abit, aurum verò formâ pulveris remanet. Argentum solutum si praecipitetur, formâ pulveris subtilissimi subsidet. Uterque pulvis, si seorsim fundatur, in pristinum aurum &argentum abit. Ita si argentum vivum sublimetur, praecipitetur, in aquam abeat, &alias mutationes externas, quę fiunt pro varia atomorum, in quas resolvitur, cum aliis mistione, induat: semper tamen suam formam essentialem retinet, facileque à corporibus, quibus permiscetur, separatur, &in pristinam currentis Mercurii formam redit. Neque hoc fit in metallis saltem, sed &in vegetabilibus. Dum enim aquę destillatę &spiritus à Chymicis parantur, atomi è plantis insensibiles ascendunt, ita ut in cucurbitâ nullo modo percipi possint: at dum in Alembico coëunt, &in liquorem abeunt, formâ suâ iterum sese produnt, dum alius est spiritus vini, alius juniperi, &c. Et sisapra alatur quibusdam herbis purgantibus, iac verò caprae bibat nutrix: fiet, ut infans, qui lac nutricis sugit, purgetur; ut ante ex Hippocrate, 6. Epid. comm. 5. t. 33. dictum. Agnovit veritatem huius rei, &confessus est, Doctissimus Peripateticus, Jacobus Schegkius, dum, lib. 2. de occult. med. fac cap. 1. scribit: In minutissimas partes divisio non corrumpit ex necessitate substantiam rei sic comminutae in pulverem; cùm sit accidens συνεχείας, id est, accidens accidentis, ut continuum in minutissima corpora dividatur. Et paulò post: Non sequitur, aboleri substantiam, si quis in pulverem trita medicamenta &contusa concedat efficacia esse in corpore nostro. Habent tamen &atomi à natura suas leges, &procul dubio subtiliores sunt atomi ignis, quam atomiterae, etsi id à nobis cerni non posut.