Latin
116
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 116
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim cum rebus naturalibus comparatum est, ut formae non nisi in certo quanto, consistant; &sicut ultrà naturales terminos sese non diffundere: ita non, nisi in certo quanto conservari possunt. Observavit etiam hoc Francisc. Aquilonius, qui, libr. 5. optic. propos. 8. exemplo luminis hanc rem declaravit, dum scribit: Licèt non detur minimum quantitatis, dari tamen minimum luminis naturale, hoc est, lumen adeo tenue, ut citra interitum magis attenuari non possit. Quo pacto &corporum naturalium minima dantur; quae nimirum, si amplius dividuntur, formam, essentiamque deperdunt. Vti namque corpora ad naturalem subsistentiam nonnullam exposcunt quantitatis molem, cum ipsa nil aliud sit quàm ipsius substantiae corporeae modulus; ita &qualitates, nisi aliquo excellentiae gradu praeditae sint, spontè depereunt. Et, propos. 15.