Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 124
Unproofread scanNot analysed yet
Legi illae possunt apud Zabarellam, lib. de mistione, Toletum, in libr. I. de generat. &corrupt. in cap. 10. &alios passim Aristotelis Interpretes. Reperti interim semper Doctissimi viri non infimae notae sunt, qui ipsâ rei evidentiâ persuasi in antiquorum sententiam abeunt, Philoponus, Albertus, Aureolus, Zimara; &inter Medicos Avicennas, Fernelius, &alij plurimi, qui antiquorum opinionem ita acriter defendunt, ut quidam ex iis scribant, eum, qui ipsorum argumenta legerit, nisi molaris lapis sit, manûs daturum, &,qui aliter sentiunt, sophistas agere, naturae operibus imponere, veteris disciplinae splendorem obterere &inquinare. Et praecipuè Avicennas planè ad mentem Priscorum accedit, statuitque, elementa in misto formas suas perfectas &integras retinere, dissecta tamen &minutim concisa, ita ut eorum particulae ordine quodam compositae &connexae mutuò aliae aliis cohaerescant. Avicennam Fernelius sequitur, qui, lib. 2. Physiolog. cap. 6. eorum, qui contrarium statuunt, puerilem, fereque inanem sententiam appellat, imò portentosam opinionem, atque ita sentientes Veterum sprevisse Philosophiam censet.