Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 125
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tamen omnes quidem in eo rectè fecerunt, quod Antiquorum sententiae, ad quam firmissimis argumentis adducuntur, firmiter inhaerent: in eo verò frustrà laborant, quòd illam sententiam Aristoteli tribuere conantur; cùm expressis verbis Aristoteles ab Antiquis divortium fecerit, ut ex loco modò allegato patet. Imò alij plurimi, qui ab Antiquis dissentiunt, viderunt hanc veritatem, sed quin eam sequerentur, nihil aliud obstitit, quàm Aristotelis autoritas; quae si seponatur, &rationibus tantùm res putetur, neque, quomodo cum verbis Aristotelis haec doctrina, id est, verum cum falso conciliari possit, frustra laborent, res omnino plana esset. Imò ipse Aristoteles invitus in hanc sententiam accedit, dum, in fine libri I. de ortu &interitu, mistionem definit, quod sit miscibilium alteratorum unioCùm enim dicit, alteratorum unio, ea, quae miscentur, non interire, sed manere significat. Si enim alterantur &miscentur, non intereunt. Neque unionis vox hanc sententiam impugnat, ut Zabarella cap. I. de mist. putat, sed potius confirmat. Unio enim est eorum, quae reverâ sunt, copulatio, non autem eorum, quae interierunt. Et quamvis ex pluribus unum fiat: tamen nec simplicia illa interire necesse est, nec nuda est aggregatio, sed à forma superiore simplicia in unum corpus rediguntur. Et ista antiquorum doctrina, quòd scilicet elementa &simplicia corpora suam naturam integram in compositis servent, clavis est ad totam ferè naturalem scientiam, &maximam Medicinae &Chymiae partem.