Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 127
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius argumenti ea vis est, ut, qui in eo solvendo laborarunt, turpissimè sese dederint. Dum enim Conimbricenses, quando ligna comburuntur, negant, ea in quatuor elementa resolvi, &aquam, quae ex lignis, quae comburuntur, exsudat, ut &illos stillatitios liquores, veram esse aquam negant, non solùm ipsi Aristoteli &aliis Peripateticis, sed sensibus etiam repugnant. Sit enim, ut ille liquor, qui in lignis exsudat, vel per Alembicum destillat, non sit pura aqua: maximam tamen partem aquam esse, sensus &separatio, quae facilis est, testantur. Et hoc modo nullum elementum aquae in rerum natura daretur; cùm nullibi pura reperiatur. Alij verò, ne sensibus repugnent, mista quidem in elementa resolvi concedunt, verùm ineptè statuunt, elementa non eadem numero, sed specie redire à misto; id quod nullâ ratione nititur, sed saltem ad palliandum absurdum dogma comparatum est, imò rationi &experientiae repugnat. Etenim cùm statuant, elementa è misto redire ob similis elementi actionem, quâ id, quod in mistione amiserant, rursum acquirant: quomodo quaeso, in destillationibus &combustionibus aqua &terra è misto elici poterit; cùm ignis agendo in mistum nihil aquei, nihil terrei inducat, imò actio ignis aquae &terrae adversetur, non verò eas augeat &perficiat?