Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 128
Unproofread scanNot analysed yet
Unum in combustionibus agens est, ignis, ejusque vis omnes misti partes aequaliter afficit, &nihilominus alias calidas, alias frigidas, alias humidas, alias siccas, alias amaras, alias dulces, alias aliis modis differentes educit: quae cùm ab unica actione ignis provenire non possint, certè antea in misto fuisse, credendum est. Et quocunque se vertant qui contrarium sentiunt, nullo tamen modo se expedire possunt. Vel enim manet forma in misto, vel non manet. Si manet, manet vel integra, vel refracta. Qui integras manere statuit, cum antiquis consentit. Refractas verò manere statuunt Averroës &Zabarella. Verùm quod de formarum refractione afferunt, merum figmentum est, satisque è Latinis contra Averrois sententiam disputantibus refutata est eorum opinio, qui formas elementorum recipere posse magis &minus statuunt: neque unquam ullam, vel saltem probabilem rationem isti pro sua sententia adduxerunt, sed simpliciter saltem affirmarunt formas quosdam gradûs habere, ut aliqui tolli possint, reliquis remanentibus. Formae n. omnis ratio in indivisibili consistit, nec ulla forma suscipit magis &minus, sed ubicunque est, vel tota est, vel non est. Qui verò formas non remanere in misto, &nihil ex elementis manere, nisi materiam statuunt, planè absurdi, &penè ridiculi sunt. Quae enim mistio est, ubi nihil remanet? Cùm enim elementa nullam aliam habeant materiam, quàm primam, &materia prima sit omnibus elementis communis, non possem dicere, quòd unum mixtum habeat plus ignis, quàm aquae. Quicquid enim est, per suam formam est. Ideoque si elementa per formam non sunt in misto, nullo modo insunt.