Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 131
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim responsio ex iis, quae modò ad praecedentem actionem dicta sunt; facile patet. Nam, ut Scaliger, ibidem, ait, illa (elementa &miscibilia scilicet) ignobiliora propter nobiliora facta sunt, &proptereà domihio nobilioris formae sese submittunt, quae superveniens non accidentis, sed formae specificae rationem obtinet. Ea verò solùm, quae corporibus illis nobilioribus, quae ad ulteriorem compositionem non sunt comparata, superveniunt, accidentia sunt. Ut verò veritatem in hac controversia mul-Mistionis caussa ti assequi non potuerint, &in re satis plana erprincipararint, caussa praecipua est, quod veram ac prinlus. cipalem mistionis caussam non agnoverunt, &putaverunt solùm ex mutua elementorum pugna, &in se mutua, actione omnium corporum naturalium species provenire; &,ut ipsius Aristotelis, lib. 2. de generat. &corrupt. cap. 9. text. 54. verbis utar, potentias atque virtutes corporib. tribuerunt, per quas λίαν ὀργανικῶς, id est, admodum instrumentaliter, generant, eam, quae à specie sumitur, caussam negligentes. Verum solus elementorum concursus paucissimarum rerum naturalium, imò perfectorum istorum corporum nullam speciem constituit, &praeter mentem Aristoteli dibzy G Google teli Interpretes tribuunt, quòd ex solis elementis corporum naturalium generationem deducat. Expressè enim, ut modò dictum 2.