Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 130
Unproofread scanNot analysed yet
Neque opus est, ut simplicia illa mista sint, sed tandem in resolutione ad simplicia pervenire necesse est. Addunt &alii alias rationes. Scaliger, exere. 16. sect. 3. Constantibus formis, inquit, mistio acervus esset: quemadmodum etiam in siccis corporibus. Etenim cuiusque existentiam sequitur sui itidem cuiusque minimi naturalis quantitas, non continuatio, quae verè essent atomi Democriteae. Verùm Scaliger, dum aliàs veritatem, aliàs autoritatem attendit, sibi ipsi contradicit, &hoc argumentum solvit, exerc. 101. dum scribit, quod partes hae suas formas servent, extremorum verò praescriptionem amittant, atque ita non solum acervus sint, sed reverâ mistum constituant. Falsum enim est, quod nonnulli obiiciunt, specie differentia continuari non posse. Nam dum elementa sub unius formae dominio uniuntur, verè continuantur. Neque absurdum est, ut idem Scaliger, eodem loco, scribit, in continuo non statuere plures formas. Sunt enim formae hae actûs materiae quisque suae. Quae materiae quia sunt à natura ad operosiorem compositionem institutae, factum ab eadem est, ut quemadmodum ipsae, sic &earum formae commisceri queant. Formae verò ultimae &excellentes, ut hominis, cùm ad ulteriorem operam non sint comparatae, solae non miscebuntur. Praeterea nec hoc magni momenti est, quod nonnulli obiiciunt, si elementa perfecta sub alterius formae dominio manerent, sequi, formam illam misti esse accidens; cùm, quod advenit enti perfecto, &in actu constituto, sit accidens.