Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 133
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm porrò rogatus, quae sit forma illa mistionum opifex, Respondet, esse mandatum divinum, quo in creatione praecepit elementis, ut inter se pro singularum rerum generatione concinne convenirent: atque ad eam rem coelorum conversionem non parùm facere. Verùm responsio haec partim aliena, partim falsa est. Non enim quaeritur de caussa prima rerum naturalium, sed de proxima. Neque dum probatum, quòd Deus hoc mandatum elementis dederit, sed elementa in misto disponere, formae officium est. Et licèt Deus omnia condiderit, &coeli motibus &influxui haec inferiora subjecta sint: tamen Deus Naturam dedit, per quam omnes res generantur, quae cujusque rei sua forma, &in viventibus anima est. Illa suum sibi corpus fabricat, &ad id constituendum tum elementa, tum alia corpora attrahit, disponit &unit, &suo imperio regit; unde accidit, ut formaliter jam unum sint, &sub uno actu unita unum actu fiant, quae plura per se erant. Ideoque elementa non per se concurrunt, sed à formis attrahuntur. De qua re egregiè Scaliger, in I. de plant. scribit: Natura, inquit, animali anima est. Ipsa sibi fabricat calces, dentes, cornua ad vitam tuendum. Itaque iis &utitur &scit, quo sit utendum modo, sine objecto, aut phantasia ullâ. Qu animam fecit, certis eam praeceptis oneravit, partim generalibus, partim contractioribus. Illa sunt, quae pertinent ad unionem suam cum corpore conservandam: cujus nullus autor extimus esse debet. Eius itaque studiosa movet cor, coquit in ventriculo, recoquit in jecore, perficit in venis, digerit in membris, mutat in corpus, suffert, unit, instaurit, redintegrat: Imò divinè, in lib. 2. de plant. Grave, inquit, etiam ascendit.