Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 134
Unproofread scanNot analysed yet
Fit enim opus illud à vi distributrice, quae &terram sursum levat, &ignem deorsum vel pellit, veltrahit; terrae scilicet atque ignis domina, Domini ipsius opificis primo jussu. Non enim dubito, vos existimare, non alium rerum esse conditorem, alium, qui condita tueatur, spiritum, &illum, ubi ista condidit à seipso, qui à se non potest abesse, ab his abesse noluisse. Deus, Deus, oviri optimi, neque otiosus, neque negotiosus neque in opere, neque extra opus: sed sine opera operis caput, principium, medium, finis, totum, &,ut uno verbo omnia tum expleam, tum ambiam, tum superem, IPSE: cujus simplicissimâ atque indivisibili sui intellectione seculi facta universa: ita suum quaeque finem atque ordinem omnia nanciscuntur Vidit eandem veritatem ex parte etiam Zabarella: totam tamen praeconceptâ hypothesi impeditus assequi non potuit, dum, de mist. generat. &interitu, lib. I. cap. 2. distinguit, inter generationem misti animati, &inanimati, &rectè animatum non à virtute elementari generari, sed à calore vitali, semini indito, scribit, ita ut in generatione viventis omnes elementorum qualitates locum habeant materiae, agens autem proximum sit calor vitalis semini insitus, proportione respondens elemento stellarum. Quòd verò mistum, quatenus mistum, à calore elementari, à frigore temperato, ut primario operante, in duas qualitates passivas, ut materiam, agente, generari dicit, id multis difficultatibus obnoxium.