Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 136
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum plus aquae &minus ignis attrahit cucurbita &cucumis, plus ignis &minus aquae picea, pinus, abies. Praeterea &haec non levis caussa fuit, (quae tamen cum praecedente ferè convenit) ut plurimi à veritate aberrarent, quòd putarunt, non aliter elementa, nisi ex mutua pugna ad mistum constituendum concurrere posse. Cùm enim mista è contrariis constent, contraria verò se mutuò aversentur; ut ad mistum constituendum concurrant, &amicè consentiant, putarunt nonnulli, hanc conciliationem &amicitiam fieri non posse, nisi praeviâ pugnâ ad mediocritatem redigantur. Quae tamen conciliatio quomodo fieri debeat, inter se non consentiunt, dum alii statuunt, satis esse, si qualitates remittantur, etsi formae integrae maneant; alij &qualitates &formas remitti &frangi putarunt. Verùm hâc pugnâ simpliciter opus non est: satis est, si ad minima redigantur miscibilia. Etenim tum demum, quae sunt contraria, inter se pugnant, &se invicem aversantur, quando eorum notabiles magnitudines &portiones concurrunt. Dum autem in minimas particulas rediguntur nullam, vel vix notabilem pugnam ineunt. Id quod multis experimentis constat.