Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 137
Unproofread scanNot analysed yet
Dum carbonibus ignitis affatim aqua affunditur, strepitus inde ex pugna contrariorum excitatur: non autem si atomi igneae aquae communicentur, eique per minima misceantur, dum aqua calefit, &in vapores resolvitur; ubi ex omnium confessione tam ignis, quàm aquae atomi invaporibus continentur, &pacatè degunt. Sic etiam si aqua leviter calefiat, recipit quidem atomos ignis sine pugna: si autem aqua vehementiùs incalescat, atomique igneae ubertim, vel ignis particulae atomis majores aquae communicentur &permisceantur, fit pugna, ac insignis ebullitio. Quando autem in vapores &minima corpuscula resoluta est aqua, licèt ignis atomis conjuncta fuerit, nulla tamen animadvertitur pugna. Oleum non admittit aquam, nec ei permiscetur, ob naturae contrarietatem. Si autem oleum in minimas particulas redigatur, id aquam admittit. V. g. olea destillata vino &aquis destillatis innatant, nec miscentur: si verò olea illa priùs cum saccharo misceantur, saccharumque postea in vino vel aqua dissolvatur, aqua oleum in minimas atomos redactum simul recipit, &medicatum inde vinum, vel aqua olei illius odorem, saporem, &vires exhibens efficitur. Eodem modo in solutione margaritarum, coralliorum metallorum, primò fervor &strepitus excitatur, adscendunt bullae, quando autem corporum illorum compages soluta est, &in minimas particulas diremta, omnia sunt quieta, nec invicem agunt ampliùs, licèt quodlibet corporum illorum, sub propria forma subsistat, ut praecipitatio &reductio docet. Sic etiam in praeparatione tartari vitriolati, si spiritus vitrioli cum oleo vel sale tartari confunditur, oritur insignis pugna, strepitus, fervor &ebullitio.