Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 138
Unproofread scanNot analysed yet
Quando autem utraque haec pugnantia debito modo per minima mixta sunt, omnis cessat pugna, nec ullus amplius fit strepitus &ebullitio. Neque est, ut quis obiiciat, minima illa corpuscula ideo inter se non agere, quia mutuâ actione sint temperata, &ad aequabilitatem redacta. Nam separatio &reductio contrarium demonstrant, quae docent, minima illa corpuscula sub propria forma subsistere, &facile, ubi sibi sociantur, in pristinum corpus redigi. Ita spiritus vitrioli, &sal vitrioli in ipsa mixtione formas suas integras retinent; quod vel ipsa destillatio docet, cuius beneficio spiritus vitrioli iterum à sale tartari separatur, &separatus viribus omnibus integerrimis per se subsistit. Qui si denuò affundatur sali tartari, novam pugnam excitat, donec iterum per minima haec duo pugnantia mixta inter se amicè conspirent. Ex quibus omnibus patet, etsi contraria principia in generatione &nutritione mixtorum concurrant; tamen, ut uniantur, pugnâ principaliter opus non esse, sed sufficere, ut formae minimarum atomorum concurrant.